Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

500 suis martyrum jus libellos securitatis dandi minime impugnare, verum ad justos tantum moderationis limites restringere , atque abuseus inde enatos tollere intendebat. Consvctudine enim anti­quissima Tertulliano teste 235 *) martyres et confessores libellis suis non pacem ipsam concedebant , sed episcopos tantum in­terpellabant , quatenus aliquid de rigore poenitentiae remitterent; et poenitentes faciliori modo, id est, antequam integram poeni- teutiam absolvissent, in communionem ecclesiasticam reciperent. N. Cyprtunus epistol. 11. §. Felicissimus. Defervescente paulatim persecutione S. Cyprianus reditum ad ecclesiam suam parabat. Sed retardabatur schismate, quod cir­ca initium anni 251. Carthagine excitaverat Felicissimus Novato prius jam addictus (§. lOl.p. I.) et nova discordiarum semina imo conjurationem contra S. Cyprianum episcopum suum spargens. Nam legatos a N. Cypriuno Carthaginem eum in finem deputatos, utibidem velut ipsius vicarii pauperum necessitatibus consulerent, et in sin­gulorum aetates, conditiones , et merita inquirerent, ut constaret episcopo, quinam ad munera ecclesiastica promovendi sint, inde­center excepit Felicissimus, sibi competere pauperum ministeri­um dictitans. Quare Cyprianus hac de re per literas informatus partes suas episcopis aliquot et presbyteris detulit, eisque com- sit, ut et Tclicissimum, et ejus asseclas ex ecclesia excluderent, 236). Episcopi et presbyteri votis Cypriani subscripserunt 237) , ac Felicissimum non modo schismatis, verum et adulterii reum 23S) ex coetu fidelium ejecerunt. At laudabilis zelus S. Cypriani schismatis ignem tam parum exstinxit, ut potius illum magis adhuc auxerit, cum illi quinque presbyteri, qui jam prius electioni N. Cypriani adversati fuerant. Felicissimo se adjunxerint, et rur­sus excandescentes novam conjurationem contra praesulem suum excitaverint, ex ecclesia penitus egredientes, plures incautos ad partes suas pertrahentes , atque lapsis nulla poenitentia purgatis in 235) Tertullian. Lib, ad Martyres c. 1. 236) Cyprianus epist. 38. 237) Epistol. 39. inter Cyprianicas. 238) S. Cyprianus epist. 55. A

Next

/
Thumbnails
Contents