Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
498 mim ista scripsisse de presbytero ecclesiae suae, sibi subordi- nato , iu communi quasi contubernio cum ipso commorante; exposuisse eum perversa facta Novali publice perpetrata, et in vulgus nota, de quibus populus ipse conquestus fuerit, quisque agnoscet, de rebus et factis Novali nullum dubium moveri posse, quin Cypriano injuria maxima inferatur, esto fors singula ejus verba excusari nequeant 229J. Quia vero propter tot ac tanta crimina urgentibus fratribus a S. Cypriano ut pote' episcopo suo iu jus vocandus, deponendus et communione ecclesiastica excludendus erat, ab Ecclesia Carthaginensi et episcopo suo aperte descivit, et presbyteros quosdam, item diaconum Felicissimum socios nactus iu montem secessit, ibique proprios conventus coegit. Carthaginem postea deserens Romam petiit; ubi cum Novatiuno amicitiam contrahens mutata priore sententia pariter severissimam disciplinam erga lapsos observandam esse defendit. Vid. S. Cpyrianiepist. ad Cornelium 49. p. 63, edit. Baluzii. < §. 104. Lites de lapsis. Saeviente persecutionis igne, quem Decio imperante excitatum fuisse §. 40. p. I. diximus, Christianorum multorum zelus adeo remisit, ut foedum apostasiae crimen committere mallent, quam martyrium perpeti pro Christo, dicti propterea lapsi. Ex his aliqui teste »S. Cypriano 230) cum ingenti fidelium scandalo sacrificia idolis offerebant, alii thus adolebaut, alii oblata pecunia, libellos a magistratibus redimebant, iu quibus testimonium contioebatur, eos diis sacrificasse, et Christum abnegasse , quamvis neutrum fecissent. Hinc nomen sacrificatorum , thuri ficatorum, et libellaticorum originem traxit 23IJ. Cessante persecutionis tempestate in ecclesia praesertim Carthaginensi, dum de recipiendis lapsis ageretur, et interrogaretur: au cum iis ante quam praeviae poenitentiae subjecti fuis229) Eusebius H. E. L. VI. c. 43. et 45. Staates H.E. L. I. c. 10. 13. 230) S. Cyprianus lib. de lapsis p. 190. et Epist. inter Cyprianicas 31. p. 43. 231) Dionysius Alexandr. apud Eusebium H. E. L. VI. c. 39. 4L 42.