Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
441 iuculcans, at factis scelestissima quaeque confirmans non obstante doctrinae ac morum improbitate novis in dies sociis aucta ita quidem , ut novennio post Manetis caedem Africam proconsularem, inde autem torrentis instar ipsum imperium Romanum penetravit, ac tristem utrique reipublicae cladem intulerit. Vid. Petri firilz Ketzer Lexikon loc. r. £ Opera quae Mentetem composuisse tradunt veteres sunt: Liter de fide, cujus fragmentum reservavit S. Epiphanias haeres. 66, c. 14. Mysteria, opus in duas et viginti partes divisum; Thesaurus major et minor, Epistola fundamenti refutata per S. Augustinum; et reliquiae Epistolarum de quibus cunctis uberius loquitur Fabricius biblioth. Graec. L. V. c. I. voc. 1. p. 282. #) Cuncta ea, quae Graeci et Latini Scriptores de Manete referunt, si pauca demamus, ex Archelai Cascarensis episcopi cum Manete disputatione per Laurent. Alexandr. Zacagnio ("collect, mo- numentor. vet. Ecclesiae gr. et lat. Rom. 1698. 4. I. XCV1II. seqq.) primum typis vulgata desumpta sunt. Narratio eorum sequens est: Doctrina Religionis Maneti vulgo adseripta a Scythiano quodam mercatore Arabe concinnata, et 4 libris comprehensa est; quorum primo mysteriorum , secundo capitulorum , tertio evangelii, et quarto thesauri nomen indidit. Scythianus discipulo aut servo suo Tere- hiutho, qui semet postea liuddam appellavit, omnes opes et scripta sua testamento legavit, hic insigniter ditatus in Persidem se contulit longiori tempore vitae commodis usus. Cum successu temporis, et hic vitam cum morte commutaret, scripta ejus ad manus cujusdam Lubrici devenerunt, qui assumto Manetis nomine summam operam intelligendis et amplificandis Terebinthi libris impendit. Eo postea eveniente, ut Saporis Persarum Regis filius in lethalem morbum incideret, et Manes eum pristinae valetudini restituere volens, non tantum voti compos factus non fuisset, verum potius mortem ejus accelerasset, in carceres detrusus fuerit. Comparata interim sibi hac in captivitate Religionis Christianae notitia Mune* discipulos collegit, et eos iu diversas plagas sectatorum multiplicandorum causa deputavit, iterum rege vindictam spirante in fuga salutem suam quaesivit, et publica disputatione cum Archelao Cascariensi episcopo congressus est. Ast hoc in congressu succumbens populi minis territus iterum in castrum Arabion fugam arripuit, sed per milites regis captus et reductus mortis sententiam retulit ita, ut ei vivo cutis detraheretur, - ct ante portam urbis suspenderetur, denique corpus illius in avium cibum projiceretur anno 277. Historiam hanc fuse descripsit Beau- sobrius histoire de Manicheé L. 1. c. 2. et seq. sed maxima ex parte easi fabulis adseribit.