Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

435 ram fidem‘seminaverit ,27). Quamvis autem Scriptores de do­ctrina a Paulo Samosateno tradita non aequaliter sentiant, iu eo tamen plerique conveniunt, eum ad Antitriuitarios referendum esse, et docuisse: dari unum Deum absolute, exclusa nempe Filii et Spiritus S. divinitate, et personalitate 12s)£ nam de hoyo ita locutus est, ut eum non distinctam in divinitate personam sed unice Dei attributum esse profiteretur, videlicet rationem seu sapientiam Dei, quae per se nullam subsistentiam haberet, sed in Deo solum subsisteret 129 * *^j\Et prout hypostasim Chrisli pernegavit, ita hunc nudum hoiffinem esse contendit, qui tum demum existere coepit, quum e Virgine Maria nasceretur ,3°), filium tamen Dei metaphorice appellari posse, cum Deus illum per loyov, per sapientiam suam peculiaribus donis instruxerit. Quantum vero ad spiritum Sanctum, admodum probabile est Sa- bellium tenuisse, eum pariser non esse hypostasim , sed Dei solum attributum, nimirum illius sapientiam, et gratiam , quae super Apostolos venerit. Ex quibus cunctis clarum fit Paulum Sa’tnosatenum doctrinam tenuisse, quae mysterium SS. Trini­tatis subvertit ,31). Praeter errores de SS. Trinitate et Chri­sto etiam in eo a vera fide defecerunt Paulianistae, quod tra­diderint baptismum non esse conferendum juxta formam a Christo praescriptam, nempe: in nomine Patris, et Filii, e* Spiritus S. Unde repetendum quod in concilio Nicaeno I, cari. 19. decre­tum fuerit: Paulianis tis ad Ecclesiam redeuntibus baptismum novitus administrandum esse 132). Errores Pauli Samosateni praeter Dionysium Alexandrinum superius memoratum etiam concilia Antiochena damnarunt, licet fatendum sit, numerum con­ciliorum in causa illius celebratorum incertum esse, siquidem alii unum l33), alii duo 134). alii tria in causa eadem coacta fuis­127} Athanasius cp. ad Solitaiios T. 1. opm. p. 380. 2Yj'cephotus If. E. L. VI. c. 27. p. 282. Theodoretus haeretic. fabular. L. II. c. 8. 128) F.piphanius haeres. 05. c. 3. T. I. opm. p. 009. item Epist, Synod. Pati uni Antiochen. in Biblioth. Patrum Parisiens. T. XI p. 302. et Eusebii loco cilato, 129) F.piphanius haeres. 65. cap. 1. T. I. opm, p. 008. i30) Eusebius H. E, L, VII. c. 27, 131) Leontius Fyzanti- nus de sectis p. 504. 132) Augustinus de haeres, c, 44. 133j Jo< Pearsonius op. posthum, p, 106. 134) Cardin. Baronins Annál, ad an. 266. et 272. 28*

Next

/
Thumbnails
Contents