Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

gentilibus Livius 3S), de aliis vero Melchior Canús 3<J) re­censet. 2)persvasio, qua olim non pauci laborabant: ad bonum finem mendacium licitum esse ; unde multi, ut religionem et virtutem aliis gratam, acceptabilemque redderent: varia mira­cula , et singularia sanctorum facta, ut vero eosdem a peccatis deterrerent, prodigiosas scelerum poenas sparserunt *) 3) de­siderium acta Martyrum deperditu restituendi; eo quippe comperto, non pauca ex iis in persecutione Diocletiani confla­grasse, alia vero aliis vicissitudinibus interiisse, multi hanc jacturam reparaturi tum vulgi rumoribus aures benignas prae­buerunt tum ad commenta etiam recurrerunt, cum aliquid potius quam nihil dicere mallent. Ubi desiderabantur, ait Fleury acta Martyris in ipsius festo legenda., concinnabantur vel verisimilia , vel ut ad vulgi genium accomodarentur, pro­digiis plena 38 * 40). 4) Studium sententias quasdam, et opinio­nes commendandi, iisque majorem attentionem excitandi. Licen~ tia haec fingendi, quod cum dolore fatendum, vel maxime inbio- graphiis sanctorum obtinuit, ut adeo biographia unius, ejusdem- que sancti nonnunquam penitus diversa concinnaretur. Ita Lau- tioius testatur a se plures pro uno alterove sancto descsriptas vitas in quapiam Bibliotheca ordinis S. Benedicti repertas fuisse 4l). His commentis , quae in Vitis Sanctorum deprehenduntur spectatis Mabillon de Stud. Monast. T. 1. P. 2. C. 8. ita inge­miscit: „haec intuens vehementer angor dolenterque addere „compellor, longe accuratiores fuisse profanos Auctores ethni- ,,eorum vitas describendo, ac fuerint quam plures Christi fide­lium in descriptione Vitae Sanctorum.“ Quod etiam asseverare nullatenus metuit Melchior Canus de Diogene Laertio Philo­sophorum Vitas recensente, et de Svefonio super 12 Caesarum gestis, vid. Melchior Canus de locis Theol. lib. II. Cap. 6. *) Melchior Canus. De Locis Theol. Cap. G. ait. „Justissima est Ludovici (Ludovici Vives de trad. Disciplin, C. 5.) querela de Hi­storiis quibusdam iu Ecclesia confictis. Prudenter ille sane ac gra­viter eos arguit, qui pietatis loco duxerint mendacia pro religione 38) Hist. lib. 24. Cap. 10. 39) De locis Theol. lib. 11. Cap. 6. 40) Fleury H. E. Tom. 14. Dissert, in Hist. Eccl. al> an. 600-1100 §. 2. 41) Launoius Opp. Tom. 4. part.2, pag. 341,

Next

/
Thumbnails
Contents