Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

363 vi cujus infideles metu populi aut magistratuum ad institutionem venire impediti de veritate , et praestantia fidei Christianae fa­cile edoceri poterant. Ceterum libri hi novi testamenti tardius et successive solum in unum corpus ac volumen collecti sunt, sic- que canon novi testamenti originem coepit. Neque id mirabitur ullus , qui aevi illius indolem, situmque primaevorum Christia­norum rite perspectum habuerit. Cum enim scripta haec singil- latim concinnarentur, diversis temporibus, et locis publicarentur ad varias ecclesias , aut personas ab invicem saepe longo in­tervallo dissitas expedirentur, facile intelligi potest, cur nullo adhuc vigente arctiori ecclesiarum nexu ac interrupto persecu­tionum saevitie , omni fere nunciorum , et literarum comercio , imo durante per omnes coetus adhuc institutione orali, libri novi foederis ad notitiam cunctorum Christi coetuum eodem tempore pertingere, nedum velut autentici, in cunonem colligi potuerint. Pri- maoccasio libros sacros colligendi, inde orta fuisse videtur, quod antiqui Christiani in sacris conventibus suis soliti fuerint ad exem­plum Synagogae libros veteris Testamenti, et completis jam prophetarum vaticiniis multo magis Evangelia praelegere, ae vitam et facta Jesu Christi explanare. Ex tota antiquitate primus est Justinus M. 10), qui narrat: in publicis Christianorum con­ventibus praeter Prophetas Apostolorum quoque scripta Anopvr]- (loutvuma AnogoXwv praelecta fuisse, ,Et licet idem scriptor non memoret apostolicas epistolas, vero^imile tamen est, has quo­que in coetibus illis, ubi earum exeihplaria extabant, explanatas fuisse. In aliis ecclesiis majorum urbium uti Romana, Alexan­drina Carlhaginensi Antiochena et Corinthiaca , ad quas epi­stolae aut scriptae, aut per advenientes Christianos delatae sunt, praeter vetus Testamentum , Apostolorum , et Evangélistámra quoque scripta praelegebantur, ac librorum sacrorum collectio­nes jam'majores fiebaut n) sicqUe a dimidio seculi secundi jam distinctio librorum sacrorum in EvayyeUov ct AnoqoXauav omni­bus fere catholicis communis erat 12J Tertulliano*teste 13) — * 5 10 Justinus M, Apol. maj. pay. 98. 11) Eusebius H. E, VI. c. 25, et S. Epipkanius haeres. 42. 12) S. Ignatii epist. ad Pfiiladelph. §. 5. pag. 31. edit. Col. ' ol. II. 13) Tertulh 1. IV. et V; adv. filar- cionem. x*1

Next

/
Thumbnails
Contents