Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
— 357 demum Valeriano capite plexus (§.41) martyrii palmam retulit 8I). Praeclaris ingenii animique dotibus instructum fuisse S. Cyprianum opera ejus, quae supersunt, satis evincunt. Uti «) epistolae permultae in materia religionis exaratae, in quibus varia praecepta ad fidem , et mores ad historiam et disciplinam Ecclesiae spectantia continentur ß) libellus ad Donatum de gratia Dei, quo maximum beneficium sibi per Religionem Christianam collatum, animi nempe morumque emendationem, ac hoc ipso tranquillitatem describit, y) libri tres testimoniorum adversus Judaeos quorum primo Judaeos a Deo defecisse , et gratiam divinam amisisse, secundo omnia de Christo vaticinia completa in Jesu fuisse probatur, in tertio officia hominis Christiani explanantur , et textibus S. Scripturae firmantur (5) liber de unitate Ecclesiae quo unicam tantum veram Ecclesiam esse demonstrat, negatque salvos fieri posse eos, qui ab Ecclesia deficiunt. e) de lapsis hoc scripto auctor partim lapsos ad pae- nitentiam hortatur, partim illos execratur, qui lapsos temere ad communionem ecclesiasticam recipiebant/ £) de oratione dominica , ubi docet, quonam spiritu, quibusve /externis reverentiae signis orandum sit, ad publice precandum hortatur, et singulas partes orationis dominicae exponit y). de mortalitate, scriptum occasione pestis vulgatum, quo fideles variis argumentis monentur, ne mortem instantem nimium metuant £) de opere et eleemosynis ubi auctor ad benefaciendum miseris hortatur, et praetextus refellit, sub quibus nonnulli officio huic se subducere solent, t) de habitu virginum earum nempe, quae castitatem publice professae sunt, iu quo utilitatem severioris disciplinae circa castitatem ostendit, et laudes ac commoda status virginalis exponit, *) de bono patientiae Ä) liber ad l)e- metriannm• iu epistolis ct libellis ejus non mediocris dicendi facultas eminet, ac sententiarum gravitas et verborum ornatus ubique lucescit. Lactantius Lib. V. institut, divinar. c, 1. p. 459. Editio Cypriani operum recognita et illuatr. per Joan. Leli. Oxon. Episc. item Annales Cyprianici per. Joan. Pearson Uestriens. Oxon. 1682. f. Urcmac 1690. f. aucti He/irici 81 81) Pontius in vita S. Cypriani; item acta proconsularia S. Cypriani quae leguntur in Ruinarti actis primőr, martyr, sine e* select, p. 216.