Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
353 ejus idiomate graero de variis objectis concinnata testantur cum in philosophicis plus, quam theologicis versatum fuisse. Ex iis, quae nostram aetatem attigerunt haec memoranda «) ).oyog Ttqoxqi- nxixog nyög Eklrjvng, idest, cohortatio od gentes, qua gentilibus exprobrat, quod homines gravissimis sceleribus deditos ut deos colant, eosque ad Philosophiam Christianam sequendam stimulat. Scriptum hoc prae ceteris ratione eloquentiae laudem meretur. ß~) ZiQM/iaiitov libri VIII. seu tajies structurarum, VIII. libris depictus, ideo teste ipso Clemente Alexandr. ita nuncupatus, quia ex omni eruditione varie contextus est. In primis VII. libris comparatio doctrinae philosophorum ethnicorum cum doctrina Christiana instituitur, erroresque haereticorum sugillantur^ Liber VIII. definitiones, demonstrationes et causas more dialectico comprehendit , nihilque commune cum prioribus habet. Unde non vana eruditorum opinio est, eum non esse vere octavum Stromatum, sed fragmentum ex alio quopiam Clementis opere repertum. y~) Ilouda- yoyts libri III. Nomine hoc vocat ipsum Dei filium humana forma indutum, pios , et sanctos mores docentem. <5) his addendus tractatus: zog 6 ou^ofisvog nletnog, idest: quis dives salvabitur ? quo divites multis peccatorum occasionibus expositos esse ostendit rectumque usum divitiarum docet °7). Ad deperdita Clementis Alexandrini opera referuntur ejus vnoxvmageuv octo libri °8) , quibus utrumque testamentum breviter recenset. '3) Minucius Felix , gente Afer causidicus Romanus in provectiori aetate ethnicam superstitionem deseruit, et ad Christum conversus est 60). Scripsit dialogum Christianum inter et Gentilem sub titulo Octavius quo Gentilismum erudite impugnat, et verum Dei cultum, ac Christi doctrinam vindicat. Operis titulus a principe colloquente Octavio Januario desuimus est. Nam in dialogo tres loquuntur: Caecilius Natalis qui idololatriam defendit, et Christianos accusat; Octavius , qui causam Christianorum agit, et ipse Minucius Felix, qui solo praenomine Marcus nuncupatus, inter duos disputantes arbitri munus sustinet. Argumentum hujus dialogi exponi- 67 * 69 67) Optima operum Clementis At. editio procurata est a Joan Pottero episcopo Oxoniensi 1715. fol. 68) h'.useb. H. E. lib.VI. c. 13. p#298. 69) Lactant, divinar Institut. 1. 1. c. IX. S. Hieronynt. de viris illustrib. cap. 58. p 883. Hist. Kccl. 23