Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

lustr. c. 20. p, 854. Tom. II. oper. ct Eusebius II. E. libr. IV. c. 27. p. 209. edit. Vénét. I7G3. §• 55. Scriptores Ecclesiastici Seculi III. Inter scriptores ecclesiasticos seculi III. recensendi veniunt I) S. Irenueus (pacificus) Smyrna oriundus S. Polycurpi primum discipulus 52), postea vero illo mortuo Papiam praeceptorem ha­buit 53). In Galliam delatus Lugduni sub Pothino episcopo pres­byter, dein post mortem Pothini antistes Ecclesiae Lugdunensis constitutus est 54 * *). Hic non tantum vitae sanctitate, religionis zelo ac pacis inter ecclesias conservandae studio, verum etiam ingenii sui monumentis inclaruit ab anno 177—202. Ad nos pertigerunt solum : libri V. adversu» huereses, quorum versionéin solum la­tinam possidemus, ac in hac quoque et exactitudo, et elegantia desideratur. In libro primo haereticorum errores recensentur, in aliis vero haeretici testimoniis Scripturae S. et traditionis aucto­ritate refutantur. S. Irenaeum graece scripsisse libros hos vel hoc evincit, quod Eusebius plura illius fragmenta in Historia sua graece referat, et S. Hieronymus, qui libros eosdem notis­simos habuit, inter scriptores graecos locum S. Ireuaeo adsignet 55). JPraeter opus hoc <§. Irenueus alia quoque vulgavit, quae tamen hodie jam non reperiuntur, talia sunt a) liber de ogdoade seu de octonario aeonum numero, cui solennem adjurationem sub­jecit, ne quis minimum addere, demere, vel mutare auderet 5C) (?) diversae epistolae ad Blastum de Schismate; ad Elorinum de monarchia, ubi ostendit, quod Deus non sit auctor mali; ad Pictorem P. nomine coetus, cui praefuit in Gallia, ratione pa­schalis celebrandi compositam 57).’ y) liber adversus gentes sub titulo de Scientia. 5) demonstratio praedicationis apostolicae 52) S. Irenueus I. 111. c. 3. Euseb II. E. I. V. c. 5. p. 37. 53) Hiero­nym. Epist. 29. ad Theodor. 54) S. Hieronym. de vir. iIJustr. c, 35. p. 859. 55) Inter editiones praecipuae a Jo. Ern. Grabio Oxonii 1702. et a Renato Massueto Parisiis 1710. f. adornatae sunt. 56) Legi potest adjuratio haec apud Euseb. H. E. I. V. c. 20. pag. 260. et apud S .Hieronym. de vir. illustr. cap. 35. p. 859. 57) Euseb. H. E. eaj memorat ibidem.

Next

/
Thumbnails
Contents