Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
í 9 cam Eutcbii apocrypham vocat24), videlicet propter epistolam Christi ad Abgarum ab Euselio relatam , propter nimium Origenis encomium, et patrocinium Arianis exhibitum, Cf, Dom. Macri in Hierolexie. voce: apocryphus. • ■ Causae, ex quibus opera supponuntur, sunt 1) studium sertarum ; nam haeretici in id intenti, ut operibus suis auctoritatem concilient, doctrinamque suam perniciosam propagent, virorum celebratorum nomina iisdem praefixerunt, ita Gnostici plura opera publicarunt, quae ab hominibus a Deo inspiratis emanasse dicebant, iisdemque commenta sua demonstrare conabantur. Quod teste Cassiodoro solent facere, qui res vitiosus cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere 25). 2) animus hostilis; dum nempe nonnulli eos, quos odio persequebantur, contemptui, et illusioni aliorum exponere cupientes falsa, ludicra, turpia, et perversa cuncta ipsis attribuerunt, et sub eorum nomine publicarunt : ut Diotimus Stoicus Epicuro infensus 50 epistolas lascivas eidem adseripsit, et sub ejusdem nomine divulgavit20). Id ipsum etiam ostendunt epistolae sic dictae obscurorum virorum , quas inimici scholasticis adscripsernnt, et nomine eorum publicarunt 27). II) Cupiditas lucri; nam librarii, seu descriptores librorum antequam detecta fuisset typographia, tardius vero ipsi etiam typographi pluribus etiam minoris momenti scriptis celebratorum virorum nomina praefixere, quo eadem majori pretio vendere valeant. 4) ambitio , qua aliqui abrepti celebrium auctorum opera sibi attribuerunt. 5] fraus per quam aliquando opera vetita falso nomine, et titulo imprimebantur, et publicabantur, ut hac ratione inquisitorum crisis eludatur, prout cum operibus prohibitis Petri Arelini accidit 2S). Huc spectat fraus * l 241 Cai). 3. Distinet. 15, §. fio, 25) Cassiodor. de institutione Divinar. literar, Cap. 8. cfer. S, Iren, contra haeres, lib. I. Cap. 20, S, Epipltan. Haeres, 20. Gnosticor, Sixtus Senens, in Praefat. Bibliothecae sanet, 26) Diogenes Laert. de vitis, dogmatibus etapophte- gmatibns claror, Philosoph, 1. 10. n. 3. 27) Joh. Matth. Schroech h Christi. Kirchengeschichte 30. Th. Seite 253. 267. et seq, 28) Joh. l ogt Catal, Historico-Criticus libror, rarior,— Ordine alphabetic«. §• 11. Causae suppositionum. 2*