Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

2 vitia vero nunquam non fugienda movere, ac efficacitatem Re­ligionis Christianae ex fructibus ob oculos ponere, seu Histo­riae Ecclesiasticae finis oat: homines sapientiores, ot meliores reddere. ' f Dotes. ’ Ut Historia Ecclesiastica fini suo respondeat, eam certis dotibus instructam esse oportet. Ilae autem sunt 1) veritas ; ne videlicet seu falsum dicat, seu verum, dum hoc edicere ad­juncta exigunt, reticeat. Nam quis nescit, ait Cicero, primam esse Historiae legem, tie quid fulsi dicere audeat, deinde, tie quid veri non audeat, ne qua suspicio gratiae sit in scri­bendo , ne qua simultatis Veritas haec, quae in omni Histo­ria, praesertim vero in Ecclesiastica praelucere debet, criticam requirit, et libertatem in referendo, utramque tamen moderatam, ne ex malevolentia potius, quam veritatis studio, et altiore Hi­storiae fine profecta esse videatur. *) 2) delectus’, nam nec homo utpote vitae, et memoriae brevis cunctis eventibus refe­rendis sufficit, nec omues eveutus ad usus humanos conducunt. Quare ii solum referendi sunt, qui ad universam Ecclesiam, vel majoicm ejus partem spectant, qui maguas mutationes in Re­ligione, in cogitando et agendo, in institutis, in scieutiis pro­duxerunt; qui characterem aevi adumbrant, populorum, secta­rum, virorumque celebriorum qualitates, et molimina exhibent, atque sic virtutis imaginem, vitii vero fugam nobis instillant; qui alios eventus memorabiles illustrant, aut ad eorum adaequa­tam narrationem spectant, uti sunt: causae, effectus, adjuncta notabilia. 3) relatio pragmatica; id est Historia non nu­dam eventuum narrationem ad memoriam instruendam, aut ob­lectandos lectores solum complecti, verum etiam prudentiam, et . judicium in negotiis tractandis acuere debet. Scu ad Historiam spectat praeter facta etiam eventuum causas, et effectus tam boaos , quam malos recensere, nexum , quo unus eveutus alteri praeluxit, sieque aiium remotissimum saepe eventura produxit, cxpouere, denique reflexiones adjungere, per quas ex factis 1) Ue Oratur. Jib. 2 lup. 15.,

Next

/
Thumbnails
Contents