Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

7S 4) Apostoli et Evangélistáé illa eo tempore et loco praedicarunt, et litteris mandarunt, quo multi adhuc vixerunt, qui illa ipsi videre debuerunt, nec tamen Apostoli et Evangélistáé refutati fuerunt, quamvis adversarii eos refutandi mullas causas , non refutandi autem nullam habuissent. 5) Apostoli et Evangélistáé ex sua relatione nul­lum temporale emolumentum sperandum , sed potius cuncta mala expectanda habuerunt, et reapse pro­pter res, quarum testes erant, omnibus vitae com­modis se abdicarunt, utpote quibus Deus omnia so­lus erat, maximos labores tota vita exantlarunt, persecutionibus se exposuerunt, demum, postquam novo vincendi genere de magna orbis terrarum parte triurnphassent, ipsam quoque mortem oppetiverunt. 6) Plurimi coaevi , docti et graves viri, qui vi­cino tempore et loco facile in rei veritatem inqui­rere et falsitatem, si quae fuisset, detegere potue­runt, et sine dubio etiam diligenter inquisiverunt, ut scirent, pro qua spe se immolent, pro religione, quae factis Evangelicis nititur , quin eos civium ar­dor prava jubentium, et vultus instantis tyranni mente quateret solida, carceres, exilia, tormenta, omnium cliaroruin , et ipsius quoque vitae jacturam passi sunt. 7) In factorum, quae Apostoli et Evangélistáé referunt, memoriam exstant monumenta publica, uti festa, aliique ritus ex illis adhuc primis et au­reis Religionis et Ecclesiae Christianae temporibus. 8) Adsunt ingentes elfectus , nempe : propagatio religionis, carni et sangvini oppositae, tot marty­rum sangvine signatae $ ruina regnantis religionis gentilis sensibus adeo adcominodatae $ victoria ino­pis virtutis de potente scelere} commutatio urbis Romae , Imperatorum gentilium regiae et Christianis initio maxime infensae, in urbem sanctam , in sedem successorum unius piscatoris Galilaei ibi in crucem acti, in arcem Religionis Christianae} cultura ge­neris humani coelesti huic Religioni in acceptis re­lata — et haec omnia per paucos , rudes et contem­ptos piscatores, jam ipso nationis Judaicae, qua sali erant, nomine gentilibus exosos— adsunt, in­quam, hi grandes etfoclus , qui aut nullam, aut saltem parem causam non habent, et nunquam sol­vendum aenigma Constituunt, nisi facta Evangelica i

Next

/
Thumbnails
Contents