Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
76 aut supparem scriptorem diligentem fuisse, nec ratio reticentiae assignari potest, res illa credenda non est, hinc e. g. narratio de Joanna Papissa ex hac quoque causa in fabulis habenda est, quia eam nullus coaevorum , aut supparium commemorat, ne quidem Photius coaevus, qui secus, utpote Romanis Pontificibus infensissimus, nullam eos cavillandi occasionem praetermisit, nec enim vir iste doctissimus et sagacissimus, si reapse Joanna Papissa in c.a- thedra Petri sedisset et in publica supplicatione pcperisset, hunc casum adeo memorabilem et publicum ignorasset, nec ullam causam silentio eum praetereundi habuisset. Si tamen quidam gravis auctor, contra cujus scientiam et sinceritatem nihil objici potest, aliquid narrat, quod apud coaevos et suppares haud occurrit, non illico id commentis adnumerandum est, quia fors coaevi et suppares illud scriptis suis consignarunt, sed scripta illa, memorato auctori adhuc usurpata, tardius periverunt , aut fors idem auctor suam narrationem ex authentica traditione accepit. Dein coaevi saepe in factis tantum phaenomenon vident, causas et modos ignorant. Velum , quod coaevis multa tegit, saepe primum in posteritate, ubi ratio arcani cessat, tollitur. Documenta in secretis, cum res evenerat, habita non raro a seris dun- taxat nepotibus leguntur. Ita fere hic res se habet, quemadmodum in legibus Opticae, juxta quas nec objecta nimis remota, nec nimis propingva rite videntur. Ergo non statim negandum est, quod coaevi et suppares non referunt, a) a) Igitur pro usu argumenti negativi, quod ex silenfio coaevorum et supparium ducitur, liaec serio expendenda sunt, an res sit memorabilis, an publice