Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

aut si Uxores habuerint, mariti esse desistunt testimonia eorum haud infirmat dissensus So­cratis, qui H. E. I. 5. c. 22. refert, quod cle­rici , imo etiam ipsi Episcopi in oriente ab uxoribus legitimo matrimonio sibi copulatis post sui ordinationem abstinere nulla lege ad- stricti fuerint et multi etiam tempore Episco­patus in conjugio vixerint et proles genuerint. 4) Scriptor intraneus extraneo ceteris pa­ribus praeponendus est, tum quia scriptor in­traneus res suas magis scire supponitur, tum quia, quo latius narratio diffunditur, eo ma­gis corrumpi solet, e. g. Cum S. Leo M. Serm. 4. in Qnadrages. dicit, quod Romae ante Pa­scha 40 diebus jejunetur, illi, utpote scriptori intraneo, potius fides habenda est, quam So­crati , scriptori extraneo , qui H. E. I. 5. c. 22. refert, quod Romani ante Pascha tantum tri­bus hebdomadibus, praeter diem Domini et Sabbati , jejunent. Sed dixi: ceteris paribus; nam aliquando scriptori intraneo extraneus praeferendus est, uti si scriptor extraneus rem magis notam habuit, quia vel antiquior est, vel de re tali certior fieri non tantum potuit , sed etiam debuit, vel pluribus, melioribusque veritatis cognoscendae subsidiis usus est, vel recte tunc, cum eventus accidit, in loco rei gestae adfuit, intraneus autem abfuit, dein si scriptor intraneus partium studio, timore, aliiSque animi adfectionibus veritati inimicis notatus habeatur, extraneus autem ab iis li­ber sit. 5) Cum aliquid diversarum partium scri­ptores diverse referunt, medio tutissimus ibis. Male faciunt, qui in unius tantum partis scri­ptoribus totam veritatem quaerendam putant. In primis summa rei ab adjunctis, causis et 74

Next

/
Thumbnails
Contents