Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
72 locorum in relatione harum inter se discrepant, quod ideo praeterea animadvertendum est, ne disciplinam et ritus unius temporis alteri tempori, aut unius regionis toti Ecclesiae adtribuamus. Si autem collisio vera sit, sequentia observanda sunt: Quoad collisionem positivam : 1) Scriptor, qui rei gestae interfuit, ei, qui illam duntaxat audivit, aut legit3 ceteris paribus praefertur. 2) Scriptor coaevus suppari et posteriori, prout et suppar posteriori, si cetera paria sint, aeque praefertur, propter majorem rei gestae notitiam, quam coaevus prae suppari et posteriori, et suppar prae posteriori habere supponitur, e. g. cum Romualdus Arclii - Episcopus Salernitanus in Chronico refert, quod reconciliatio inter Alexandrum 3ium Pontificem et Fridericum Imum Imperatorem in mutuo charitatis et officii veluti certamine peracta fuerit, testimonio ejus, utpote coaevi, potius adhaerendum est, quam commento scriptorum tardiorum, cum narrant, quod Alexander 3ius collum Imperatoris coram se prostrati calcaverit , et illis Ps. 90«' verbis: „super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem“ ipsi insultaverit, Imperatori autem dicenti r „non tibi, sed Petro“ responderit : „et mihi et Petro.“ — Dixi tamen, si cetera paria sint; nam fieri potest, ut in coaevum prudens suspicio cadat, quod rem gestam ex partium studio, amore, odio, timore, adulatione, spe aut reticuerit, aut aliter narraverit, quam rem gestam dein suppar et posterior his animi adfectionibus haud obnoxius sin-