Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
a Mose in descito exaltati, quod Mediolani ostenditur. V. Stolberg @cfd;ic^te bec Dlcligion ^efu (Jfnifti 3ier $f). p. 257. edit. Hamburg. 2) Traditio, cujus origo et conservatio facile intelligi potest, temere rejicienda non est, talis est e. g. traditio, quod Christus 25-a Decembris natus sit, aut quod B. Virginis pater Joachimi.et mater Annae nomen habuerit; haec enim dubio procul Apostoli et primi fideles scire desiderarunt et facile vicinis illis temporibus et locis rescire potuerunt, quae etiam notitiae, utpote paucae et simplices, non tam cito per ora plurium corruptae fuerunt. 3) Traditio suscipienda non est, quam jam veteres rejecerunt, talis erat e. g. traditio Donatistarum de lapsu Marcellini Pontificis; nam S. Augustinus hanc traditionem impugnavit, eoquod eam Donatistae demonstrare nesciverint. S. Augustin, l. de unico Baptismo contra P et Man. c. 16. 4) Plura in regnum fabularum relegantur, cum saepe rectius ageretur, si res et rei modus distingveretur; nam frequenter etiam sub fabula aliqua veritas latet, sic in narratione de septem Dormientibus exemplum habemus, in qua res a rei modo distingvenda et verum a falso secernendum est. §. 24. Scriptorum collisio. Saepe inter scriptores collisio est, vel positiva, dum relationes eventus sibi adversantur, in summa rei, aut in adjunctis, vel negativa, dum unus scriptor eventum refert, alter autem de eo tacet. Haec collisio penes omnes, quas saepe parit, difficultates id emo-