Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

Of) et quidem eo tempore et loco retulerunt, quo ea omnia adhuc in recenti memoria esse opor­tuit, imo quo adhuc multi superstites fuerunt, qui facta Christi ipsi videre debuerunt, adeo- que mendacium facile detegi potuisset et certe etiam detectum fuisset, quo facto ejus auctores turpiter confusi conticuissent, ut adeo hac fraude populo clare proposita nova Religio celeri ruina collapsa fuisset, et velut in ipso ortu occidis­set, neque tamen Judaei et Gentiles, quorum hoc facere quam maxime intererat, Apostolos et Evangelistas unquam doli convincere po­tuerunt. 4) Qui in iis adjunctis constitutus est, ut ex sua relatione non tantum nullum commo­dum sperandum , sed potius gravissima quae­que mala pertimescenda habeat; nam stultissi­mus esset, qui unice ideo mentiretur , ut miser sit; inde rursus apparet, quantam fidem me­reantur Apostoli et Evangélistáé , qui Christum Judaeis scandalum , et gentilibus stultitiam esse sciverunt, nihilque, nisi supplicia et mortem propter testimonium de eo datum exspectare potuerunt, nec tamen hoc testimonium dare refugerunt, imo , mysterium Crucis praedica­turi plura itinera, fatigiorum et periculorum plena, sive per aestuosas syrtcs, sive per in­hospitalem Caucasum eundum esset, adtonito operibus eorum orbe, confecerunt. 5) Qui est auctor documenti publici, quoad materiam principalem; nempe in documento tali tria adcurate discerni debent, nimirum: materia principalis, seu id, in cujus confir­mationem , promulgationem, aut memoriam documentum confectum est; haec materia prin­cipalis semper fidem meretur, sic libri symbo- licisine dubio ostendunt, doctrinam in iis pro-

Next

/
Thumbnails
Contents