Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

V Sicubi, antiquitatem scrutanti, tam­quam caligo coelo offusa eripuit diem, id quoque fateor. Ignorare non pudet, ubi scire non licet. In dubiis autem rebus nunquam mihi excidit: esse, de quibus eruditius sit ambigere, quam pronunciare. Non me latet, Historiam Ecclesiasti­cam esse, ceu mare tempestatibus expo­situm, et scopulis, penes quos prona sunt naufragia, plenum. In hoc ergo mari ritu Laertii Herois aures contra cantus Sire­num obturantis navigandum, et felicia eorum, qui haec Acroceraunia salvis rati­bus praetervecti sunt, exempla aemulanda in animum induxi. Cum illud S. Augustini De Trinität* /. 2. in Prooemio me erigat: „Nullus — reprehensor formidandus est amatori v e­ritatis. Etenim aut inimicus reprehensu­rus est, aut amicus: si ergo inimicus in­sultat, ferendus est: amicus autem, si errat, docendus, si docet, audiendus,44 laboris mei conscius nullam prorsus cri­sim pertimesco. Si quis generatim opus meum reprehenderit, illuni minime au­diam. Si quis contra speciatim naevum

Next

/
Thumbnails
Contents