Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
39 nes a) et sic dictae notae tironicac in usu fuerant, quas omnes dum posteri explicare conabantur, piures errores admiserunt; dein antiquitus codices saepe sine interstitiis et interpunctionibus una serie conscripti erant, nisi quod novam sententiam novus versus, seu linea, vel etiam littera reliquis eminentior inceperit , jquae scribendi ratio tardiore aevo multas corruptas lectiones progenuit; denique propter mutationes characterum varia sunt veterum scripturarum genera , cum igitur antiquam scripturam posteri minus, ac par erat, notam haberent, eam cum erroribus legerunt, adeo- que etiam plura menda in descriptiones et editiones operum ingressa sunt. V. haec uberius apud eos, qui de re Diplomatica tractant, et nominatim, quae hic diximus, in 91eucé ßef)D= qebäube bee £>ipíomaíiÉ Parte 5a continentur. a) Ad corruptiones, quae ex compendiis scribendi enasci solent, praecavendas Justinianus Imperator Praef. i. De conceptione Digestor, ad Tribon. §. L3. sic statuit: „Ne autem per scripturam aliqua liat in posterum dubitatio : jubemus non per siglorum captiones et compendiosa aenigmata, quae multas per se, et per suum vitium antinomias induxerunt, ejusdem codicis textum conscribi, etiamsi numerus librorum significatur, aut aliud quidquam; nec enim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari concedimus.cc . 8 8) Metus mali ex lectione aliquorum locorum oritur i; hinc nonnulli ex certis auctoribus loca, quae falsa, impia, scandalosa, et famae illustrium virorum noxia videbantur, expunxerunt, aut emendarunt, a) a) F. g. Platinae Historia de vitis Pontificum Romanorum, Joannis Aventini Annales Bojorum , M. Franciad Guicciardini JLa Historia d’ltalia, el