Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

PP""*gmvsi PW" 273 6) üt finem institutae Religionis et Eccle­siae Christianae videamus, inores Christiano­rum exponimus. $. 91. Methodus in ipsa narratione. Historici in narrando duas vias iniverunt, aliqui, uti Baronius, et Centüriatores Magde- burgenses, integros fontium textus exscripse­runt, ita, ut ipsi ad praecedentia cum sequen­tibus conjungenda tantum interlocuti fuerint, alii autem ipsam duntaxat rem excerpserunt, de verbis auctorum retinendis parum, aut ni­hil solliciti. Prior methodus videtur esse secu­rior , et solidior; nam juxta eam , fere sicut in causis forensibus, documenta producuntur, ex quibus lector ipse judicet. At haec metho­dis sequentia incommoda habet t 1) narrationem nimis longam efficit; cum enim idem factum diversi auctores saepe diver­sis adjunctis vestitum referant, ad lectorem plene instruendum haec omnia exscribere, ob­scura loca explicare, et contradictiones conci­liare necesse erit. 2) qui hanc methodum adhibet, omnia, quae in variis fontibus occurrunt, styli vitia retinet, adeoque iis, quibus Historia instructa esse debet, narrationis illecebris caret. 3) in eo etiam plus speciei, quam veri, deprehenditur, quod dicta methodus securior et solidior sit, in qua lectori libera judicandi facultas relinquitur; nam talis excerptio sem­per ab Historico pendet, qui id, quod vult, lectoris obtutui sistit, et loca opinionibus suis contraria reticere, aut detruncare potest, quod

Next

/
Thumbnails
Contents