Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
265 ab illo duntaxat fieri potest, qui, antequam Historiam scribere agrediatur, totum ejus orbem peragrat, nec intra scribendum velut in terras nondum detectas impingit. Schroeckhius autem calamum minus paratus arripuit, et potissimum scribendo didicit, igitur debitum ubique ordinem adhibere minime potuit. a) Uti cum Romanum Pontificem Chalifam T. 19. p. 407. cessationem miraculorum <0íiUjtűnb Don 2Bun» tern T. 20. p. 116- Canonisationem Sanctorum fyimmíifdje @tanbcöerl)6[)iun] T.33. p. 193. appellat etc. Ludovicus Timotheus Spittler Professor Philosophiae Gcittingae scripsit ©runbcif? bec @efd)icf)íe bee $riflíicí)en i^iccl;e — Compendium praeclarum , acri judicio exaratum , et subtilium animadversionum plenum. Auctor tamen fontes non adducit, et saepe satyricum scribendi genus consectatur. Editio 5ta a G. J. Planck Professore Göttingensi ad nostra usque tempora continuata prodiit Reutlingae a. 1814. in 8. Seculo 19no : Henricus Philippus Conradus Henke Professor Theologiae Helmstadii scripsit 2ii(gemeine ®efd;icf)íe bee (£fmfhic(Kn ^icd;e. Opus egregium, stricto ordine chronologico elaboratum, cum copiosis et accuratis fontium citationibus. Nimium in propriis sententiis tuendis fervorem quietae rerum investigationi, quae in Historico summopere necessaria est, valde inimicum in recentioribus sui operis editionibus mitigavit. Potissimum in Historia Ecclesiastica medii aevi, et posteriorum seculorum excellit. Editio Tomi Imi 5ta, 2di, 3tii, 4ti 4ta emendata et aucta cum reliquis Tomis et continuatione Joannis Severini Vater Professoris Theologiae et lingvarum orientalium Halae, dein autem