Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

257 §. 84. Scriptores Protestantici. Cum virtus etiam in hoste agnoscenda sit et S. Hieronymus in Epist. ad Pam. et Ocean. egregie dicat: „nec bonis adversariorum — de­trahendum est, nec amicorum laudanda sunt vitia, et unum quodque non personarum, sed rerum pondere judicandum est,“1 ultro fate­mur , quod Protestantes magna cum industria in Studium Historiae Ecclesiasticae incubue­rint. Hoc exegit etiam ipsorum scopus, qui in eo constitit, ut .ex Historia Ecclesiastica Ca­tholicos impugnent, quasi ii a doctrina pri­morum seculorum defecissent. §. 85. Centuriatores Magdeburgenses. Centuriatores Magdeburgenses ita appel­lati sunt, quod Historiam per centurias, seu secula scripserint, et quatuor priores centu­rias et ex parte etiam 5tam Magde burgi confe­cerint. Eorum agmen ducit Matthias Flaccius Illyricus sic dictus, quia Albonae in Illyrico natus est. Reliqui autem ejus in hoc labore socii fuerunt: Joannes Wigandus, Matthaeus Judex, Basilius Faber, Andreas Corvinus, Thomas Holthuter, et alii. Y. Casparis Sagit­tarii Introd. in Hist. Eccles. — sive Notitia Scriptorum veterum atque recentium T. 1. c. 13. Guil. Cave Scriptorum Ecclesiastico- rum Historia Literaria in Prolegom. Opus, quod horum studiis natum est, inscribitur: Ecclesiastica Historia — congesta per ali­quot studiosos et pios viros in urbe Magde- burgica. Basileae ab a. 15C0—1574. Tomi 13 I. 17

Next

/
Thumbnails
Contents