Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

214 Isaacus Casaubotius Gallus Reformatus Bibliotliecarius Henrid 4ti Regis, dein autem, translato in Angliám domicilio Secretariats Ja­cobi Imi Regis. Du Pin Biblioth. des Auteurs separez de la communion de FEglise Romaine du dix septieme Siecle — contra Baronium scri­psit : De rebus sacris et Ecclesiasticis Exer­citationes 16. quae post editionem Londinen- sem prodierunt etiam Francofurti a. 1615. in 4. Richardus Montacutius Anglus, Episco­pus Norwicensis, mandato Jacobi Imi Regis contra Annales Baronii calamum arripuit, et inter alia opus evulgavit sub titulo: Appara­tus ad Origines Ecclesiasticas. Oxoniae a. 1635. in 4. Du Pin l. c. Elias Du Pin , Baronii Tractatum de Mo­narchia Siciliae, a) Annalium Ecclesiastico­rum Tomo limo insertum, in opere : Defense de la Monarchie de Sicile contre les entreprises de la cour de Rome —Amsterdam 1706. in 8. impugnavit, quod tamen Du-Pinii opus ego videre non potui. Ilunc Tractatum Philippus 3tius Rex Hispaniae a 1610. publico Edicto proscripsit. Du Pin Biblioth. des Auteurs Ec- clesiast. du dix-septieme siecle, v. hoc Edi­ctum in Melchioris Goldasti Monarchiae S. Romani Imperii Tomo Mio. Propter eundem Tractatum post mortem Clementis 8vi Pontifi­cis a. 1605. occasione Conclavis factione Hi­spanica electio Baronii in Pontificem impedita est. Thuanus Historiar. I. 134. ad a. 1605. a) Peculiaria jura, quae Reges Hispaniae, qua Reges utriusque Siciliae , in Spiritualibus et temporalibus in Sicilia sibi arrogabant, nomine Monarchiae Si­ciliae appellantur. Nimirum Reges Hispaniae vi Diplomatis ab Urbano 2do Pontifice Rogerio Sici­liae Comiti et ejus successoribus dati, se in Sicilia Sedis Apostolicae Legatos Natos esse et omnia ea ,

Next

/
Thumbnails
Contents