Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

241 certa, falsa, fabulosa narrat; 3) saepe in Chronologiam peccat; 4) propter ignorantiam lingvae graecae ex multis fontibus historicis haurire non potuit, sed versionibus uti de­buit, quae non semper satis fidae fuerunt; a) 5) genus scribendi saepe magis polemicum, quam historicum, consectatur, et sic a pla­cida et amabili Historiae natura deflectit, b) a) E. g. omnes fere Christophorsoni errores, qui non pauci sunt, etiam Baronio adhaeserunt, cum semper versioné ejus in Eusebio citando utatur. b) Adhuc in Baronio reprehendi solet 1) quod nimium Pontificius sit, et potestatem Pontificiam tam in spiritualibus, quam etiam in temporalibus ultra debitos limites efferat, et hunc in finem totam anti­quitatem torqueat, ut quantumvis invitam huic con­silio inservire cogat. Similia Baronii loca Casaubo- nus in Proleg. Exercitat, de rebus Sacris et Eccles. copiosius ad fert. Sed similes Critici cavere debent, ne ipsi contrarii vitii argui possint ; 2) quod adversa , quibus Ecclesiae, praesertim Sedis Apo- stolicae , inimici diversis temporibus adflicti sunt, tamquam totidem divinae ultionis exempla, pro­speritatem autem quorundam piorum Principum, tamquam bonae causae, quam defendebant, prae­mium fuisse asserat. Talia Baronii loca Casaubonus /. c. plura collegit. Denique 3) Fleuri observat Diss. 1. in H. E. §. 6. quod Baronius materiam potius pro scribenda Historia Ecclesiastica conqui- siverit et praeparaverit, quam ipsam Historiam scri­pserit. Optima Baronii editio est sub titulo : An­nalium Ecclesiasticorum Caesaris liaronii Sacrae Rom. Ecclesiae Cardinalis cum Cri­tice subjecta P. Ant. Pagi, continuatione Odor ici Raynaldi, Notisque Dominici Geor- g ii, et P. Joannis Dominici Mansi Clerici Regularis Matris Dei in Pagium et Raynal- dum Apparatus. Lucae a. 1740 unus Tomus in f. et Annales Ecclesiastici Auctore Caesare I. 16

Next

/
Thumbnails
Contents