Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
237 variis collectionibus, quam separaten edita, repe- liuntur. In quo dux esto : Directorium Histori~ eorum medii potissimum aevi post Marquar- dum Freherum et iteratas Joh. Dav. Koeleri curas recognovit, emendavit, auxit M. Geo. Christo. Hambergerus. Gottingae a. 1772. 4. et Bibliotheca Historica Struvii supra memorata. 5- 77Observationes de Historicis medii aevi. Cum medio aevo atra ignorantiae veluti nox orbi incubaret, tristem reliquarum litera- rum sortem etiam Historia subiit. Ex defectu Griticae scripta supposita et corrupta, narrationes item fabulosae fidem invenerunt. Ex defectu autem boni gustus saepe res nullius momenti, nescio, quo lepore suo, placuerunt. Porro Scriptores medii aevi non tam Historiam , quam arida et jejuna Chronica , aut vitas Sanctorum, a) conscribebant, in quibus pariter facta, atque infecta canebant. In hac communi literarum clade pauci omnino inveniuntur, qui res gestas ita consignarunt, ut nomen Historici tueri queant. Laurentius Valla Canonicus Lateranensis peculiare sua aetate veluti phoenomenon fuit, qui quaedam commenta historica, diuturnitate temporis jam nimium firmata, suo pene exitio aggredi ausus est, uti speciatim donationem Constantini M. in Scripto, cui titulus: Laurentii Vallensis Patritii Romani de falso credita, et ementita Constajititii Donatione Declamatio. At haec quoque lux, quam Laurentius Valla attulit , tantum prima adhuc aurora fuit diei historicae. Joan. Trithemius De Scriptoribus Ecclesiasticis c. 750. Paulus Jovius in Elogiis Virorum literis illustrium de Laurentio Valla-