Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
23 e. g. immunitates Clericorum , aut ex jure Ecclesiastico, quae Imperantibus civilibus suam originem debent, uti e. g. quaedam matrimonii impedimenta dirimentia; Historiae Ecclesiasticae fructus est, quod Jus Ecclesiasticum postmodum ab hujusmodi erroribus perpurgatum sit, et nonnisi ab eo tempore, quo Historia Ecclesiastica magis excoli caepit, epocha Juris Ecclesiastici emendati deducenda est. a) a) Cum Historia Ecclesiastica Theologis adeo necessaria sit, Benedictus I4us Pontifex Collegium Romae erexit, sub nomine Academiae Historiae KecLesi asticae v. Continuationem Fleurii J\77. p. 225. lluth äkrfuct) einer &trcfyen<j. béé isten SaÍR'lp T. 1, p. 590. §'• 7. Fontes. Historiae Ecclesiasticae fontes post Scripturam Sacram N. F. sunt: l) Documenta et quidem alia publica, uti Acta Conciliorum a) Decreta Romanorum Pontificum b) Libri Liturgici c) Constitutiones summorum terrae Prineipum in rebus Ecclesiasticis d) Concordata, Confessiones lidei etc. alia autem privata, uti Epistolae, Testamenta etc. a) Collectiones Conciliorum aliae sunt universales, aliae particulares; Universales, quales sunt praecipuo : Conciliorum omnium Generalium et Provincialium Collectio Regia rP.d7.f. Paris, a. 1644. Haec collectio procedit usque ad annum 1623- inclusive. Collectio Philip. Labhei et Gabr. Cossartii Jesuitarum sub titulo: Sacrosancta Concilia aci Regiam editionem exacta 7\ 16. f- Lutetiae Parisiorum a. 1671 — 1672.