Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

dos subsidia ct quae hujus culturae impedi­menta fuerint, quomodo viri sapientissimi omnis aetatis haec impedimenta removere co­nati sint, quis docendi modus uberiores fru­ctus proferat. 2) Multi ritus nostros traducunt, quibus Pastor animarum nonnisi ex £1 istoria Ecclesia­stica apte respondere potest, quae ostendit, ritus nostros valde antiquos, adeoque vel hoc nomine aestimandos esse, cum saepe propter minorem antiquitatem res profanas, et inferio­ris longe momenti summo in pretio habeamus. Dein Historia Ecclesiastica causas, propter quas ritus instituti sunt, et primaevas eorum significationes exponit. Certe ab hostibus etiam suis, sibas notas haberent, ritus nostri gratiam inirent, i lis explicitis, Pastor animarum , dum ritus hos perficit, quavis actione praesentes in­struit, gravissimas Religionis nostrae verita­tes, quas ritus significant, iis vel tacitus in memoriam revocat , et ad majorem erga ritus reverentiam excitat. 3) In Pastore animarum Historia Ecclesia­stica zelum Domus Dei et prudentiam pastora­lem auget, dum in ea legit, quomodo sanctis­simi Praesules, aliique viri Ecclesiastici pro puritate doctrinae, pro exstirpartione erro­rum , pro integritate morum , pro disciplina excubuerint, quomodo in excolenda Domini vinea pondus diei et aestus portaverint, quo­modo omnia pro causa Dei agere, patique, et pro grege suo animam ponere parati fuerint; dum legit, quomodo gloriosi illi viri munus suum obierint, quomodo in arduis rerum ad­junctis se gesserint, quomodo in tempestate ad clavum sederint, et quam animi modera­tionem praesetulerint. Verbo Historia Ecclesia-

Next

/
Thumbnails
Contents