Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
197 custi uumerari debuisset. V. Petar, de Doctr. Temp.- T. l. /. 4. c. 3. c) Cum nempe Ima dies mensis Thoth, qui est Unus mensis Aegyptiorum, apud ipsos ex 3lma anni emendati ad 29nam Augusti juxta vagum , quo hactenus utebantur , annum relapsa est. Ab hoc tempore imam diem mensis Thoth in 29na Augusti, aut anno intercalari in 3t)ma ejusdem mensis defixerunt ; nam Aegyptii, sicut alibi dictum est, 12 menses 3(J dierum habuerunt, et in fine cuilibet anno 5 dies adjecerunt. Alexandrini autem in fiue anni praeter hos 5 dies omni 4to anno bissextilem Julianum proxime antecedente adhuc unum diem in- eerebant. Unde ima dies apud Alexandrinos in 30mam Augusti incidit. Hac ratione Alexandrini medio diei intercalaris vago suo anno froenos injecerunt. At alii Aegyptii porro quoque vagum annum retinuerunt. Interim etiam illi sensim Alexandrinis se conformarunt, ita ut in Aegypto annus Julianus, seu fixus jam sub finem seculi 4ti communiter íe- ceptus fuisse videatur, Muhamed Alfraganus Arabs , qui seculo 9no vixit, in suis Chronologicis et Astronomicis Elementis c. 1. ait i ,,Mensium ae- gyptiorum nomina haec sunt, Thoth, qui primus est etc. — Mesori, cui adjiciuntur quinque dies, quas appendices appellant, Habet quilibet mensis 30 dies : et annus habet 365 dies. — Dillerunt autem menses Coptitarum , quos modo usurpant viri aegyptii : quatenus ad anui quantitatem ^ diei adjiciunt. — Dies primus anni Coptitarum incepit a primo die Thoth, qui incidit in 29 Ab,a Cf. Censorinus /. c. et c. 18. Petavius L c. T. 1. L 4. c. 5, T. 2. L 10. c. 73. Ludw. Ideler Jponbb. tir mati). Ultb tccfpi. (í'foconol. i. &. ljtcr sJf6fd)mtt. d) Hanc aeram adhibent Clemens Alexandrinus Síromat. I. i. et Eusebius hí. E. L l. c. 5. — cum Christum natum dicunt 28vo Augusti anno. 4) Aera Hispanica. Omnes consentiunt, hanc aeram anno ante ae. v. 38. P. J. 4676 inchoari; hoc enim acta Conciliorum et alia vetustatis monumenta in Hispania annis hujus aerae signata extra omnem controversiam ponunt. Idipsum testatur etiam S. Julianus Archi-