Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
185 anno ae. v. 306to tam Constantium Chiorum naturae concessisse, quam Constantinum M. Imperatorem salutatum esse. Nimirum observandum est, Socratem secundum Constantino- politanos annum a Septembri inchoare et sic Olympiades 8 mensibus tardius, ac nos, computare , cum igitur Socrates l. c. Constantium Cldorum 25ta Julii e vivis excessisse dicat, juxta eum adhuc annus 305tus perduravit, dum juxta nos, qui a Januario praecedente annum inchoamus, jam annus 306tus defluxit. Proin Socrates reipsa ejusdem nobiscum sententiae est. a) • a) Ceterum alia etiam Olympiadum computandarum ratio apud nonnullos antiquos Scriptores reperitur. Juxta hanc initium aerae Olympiadum in anno P. J. 3936. ante ae. v. 774 defigitur, et sic Olympiades vulgares biennio anticipantur. V. Pagius in Critica in Annales Baronii T. 1. Dissert, de Period. Graeco - Rom. num. 86 et J.- ✓ .§• 52. Aera Urbis conditae. Quo anno Urbs Roma condita sit, non una est omnium sententia. Dionys, llalicarnass. Antiq. Rom. I. 1. Solinus Polyhist. c. 1. Nos sequimur Varronem, qui Imum annum U. C. figit in Olympiadis Gtae anno 3tio, P. J. 3961, ante ae. v. 753. Sententia Varronis communior est tam inter veteres , quam etiam recentiores. Cicero Acad. Quaest. I. 1. c. 3. Vellejus Paterculus I/istor. Roman. I. 1. Tacitus Desitu, moribus et populis Germatiiae n. 37. Plutar- chus in Romulo. Censorinus l. c. c. 21. Eutropius Breviar. Hist. Rom. 1. 1. c. 1. Baronius T. 1. in Apparatu ad Annales Ecclesiast. n. 109. cf. I. c. n. 128. Pagius in Apparatu Chro-