Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

183 aestivum celebrare solebant. Attamen initium aerae Olympiadum non in prima ludorum Olympicorum institutione defixum est, sed in anno P. J. 3938 ante ae. v. 776, quo post re­staurationem horum ludorum ab Iphito Elidis Principe factam Coroebus Eleus arte coquus in iis victoriam retulit. Unde anni Olympiadum etiam anni Iphiti appellantur. Juxta Varronem cum initio hujus aerae finitur tempus fabulo­sum , quia usque ad hanc aeram Historiae pro­fanae plenae sunt fabulis et confusione, et in­cipit tempus historicum, quo res gestae fide­lius memoriae proditae sunt. Aera Olympia- dum potissimum Historicis Graecis familiaris est. a) Pindarus Olymp. Carm. 3. Strabo Me­rum Geograph. I. 8. c. 3. Solinus Polyhist. c. 1. Pausanias l. 5. e. 4. 7. et 8. Athenaeus Deipnosoph. I. 9. c. 28. Censorinus l. c. c. 21. Eusebius Praepar. Evang. I. 10. c. 10. Petay. De Doctr. Temp. T. 2. /. 9. c. 44 et seqy. a) Cedrepus in Compendio Historiarum ad annum Imp. Theodosii M. 16. inter Scriptores Hist. Byz. scribit , ultimo Theodosii M. anno Olympiades abro­gatas esse, et in earuin locum Indictiones succes­sisse. Jam dato anno Olympiadis invenitur: 1) respondens annus P. J. hoc modo v. g. Eusebius in Chronico refert, Ilierosolymam a Pompejo captam esse Olympiadis 178vae anno 2do, igitur integrae Olympiades 177 X J — 70S-+-2, cum Olympiadis 178vae annus 2dus inquiratur, summa erit 710, quae addenda est ad annos P. J. 3937, qui praecesserunt aeram Olympiadum , erit quaesitus annus P. J. 4647. 2) respondens annus ante ae. v. si inven­tus methodo superiore annus P. J. subtrahatur

Next

/
Thumbnails
Contents