Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
19 dere debet, ostendendo, quae fuerit inde a primordiis quavis aetate in vera Christi Ecclesia fidei doctrina, et quam haec constans in Ecclesia Catholica permanserit, b) Porro plura dogmata ab adversariis nostris rejecta perpetua Ecclesiae praxi nituntur, et ex ea optime probantur, talem autem praxim , veiui plurium dogmatum vehiculum , custodem cl interpretem Theologia Dogmatica ex Historia Ecclesiastica depromit, c) Demum , quod de aliquibus mysteriis apud veteres Patres pauciora, aut obscuriora testimonia occurrant, Theologia Dogmatica ex Disciplina arcani rationem dabit, imo talia mysteria ex illa celandi oeconomia adhuc magis confirmabit, et sic adversarium propriis ejus armis jugulabit, jam autem debitas de Disciplina arcani, et de mysteriis, quae ad illam pertinebant, notiones Theologia Dogmatica ex Historia Ecclesiastica accipit. a) Notari liic mereatur haec Lactantii verha Diviri. Institut. I. 3. c. 29. „Nemo — potest veris armis instrui, si hostem, contra quem fuerit armandus, ignorat.u b) Historia Ecclesiastica docet, quanto cum zelo Ec- ejesia novis doctrinis sese quavis aetate opposuerit, ut adeo nec Datiun fidei formulis appositum placeret , cum per hoc novilas doctrinae, et tempus, quo illa introducta est, designari videretur. Sic S. Athanasius in Epist. de Synodis Arianis exprobrat , quod Datum suae fidei formulae apposuerint. Siquidem haereses ex novitatibus natae sint, factum est, ut saepe etiam novitates haud perniciosae apud multos suspectae haberentur. Cum igitur Historia Ecclesiastica huuc Ecclesiae spiritum , a novitatibus perpetuo ita abhorrentem, exhibet, hoc ipso nos de constante, eadeinque semper Ecclesiae Catholicae fide convincit. c) SS. Patres ad dogmata probanda perpetuo ad con- svetudines et caeremonias in Ecclesia vigentes provocarunt , et ex his, quae sit Ecclesiae doctrina et