Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

177 que Orientalis perpetua consensione l. 3. c. 4. apparet, quod jam anno Christi i443 Syri aerain mundi Constantinopolitanain usurpaverint. Memo­ratae enim Litterae Synodales in originali graece exaratae hoc Datum habent: ,,mense Aprili 6951 anni, nunc currentis Indictionis sextae , et a Chri­sto anno l443tio.u Pagius autem in Critica in An­nales Baronii T. 1. Dissert, de Period. Graeco- Bomana num. 57. ait: ,,Suriani (Syri) hodierni an­nos mundi et Incarnationis secundum Constantino- politanos a Calendis Octob. exordiuntur, ut ex va­riis inde scriptis Epistolis , utraque illa aera nota­tis didici.u Dein etiam ex Litteris Philethei Patriar­chae Alexandrini ad Eugenium 4Lum Pontificem in Supplemento Conciliorum Celeti per Mansi '1\ 5. clarum est, quod jam anno 1441 speciatim Alexan­drini aera mundi Constantinopolitana usi fuerint, nain dictae Litterae hoc Datum exhibent: ,,6949 imo die mensis Septembris“ seu a. Christi 1441. Quod ad nomina harum aerarum attinet, Petavius l. c. T. 3. in Auctario L 8. c. 1. ait: „Graecorum computes, aerasque praecipuas esse tres inter eruditos convenit. Nam aliam esse dicunt, quae ab initio rerum ad Christi in ute­rum Virginis adventum, aut Natalem annos computat 5 493, aliam, quae annos numerat 5501 , 3tiam, quae 5509 constituit, Imam An­tiochenam appellant aliqui, 2dam Aethiopi­cam, 3tiam Alexandrinam.“ Ipse Petavius /. c. tribus illis aeris ad duas redaciis aeram 5493 Alexandrinam, aeram autem 5509 Const anti- tiopolitanam appellat. Pagius autem in Dis­sert. De Periodo Graeco - Rom,ana num. 23. ait : „Ex tribus itaque Periodis illis altera Ale­xandrina vocatur, uti a Theophane, quando de Anastasio Imperatore loquitur, altera dici­tur Antiochena, 3tia denique Constantinopo­litana , seu etiam Romana a Theophane loco laudato, eoquod Constantinopolis esset nova Roma appellata. In priori Incarnatio cousigna- /. 12

Next

/
Thumbnails
Contents