Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

171 tihus cctcris paribus fontes praeferendi sunt; 2) cum ob textus hebraei et gracci discrepan­tiam necesse sit, in unum vel alterum corru­ptionem irrepsisse, baec potius illi textui tri­buenda est, in quem facilius irrepere potuit, jam autem in textum graecum facilius irrepere potuit, quam in hebraeum , cum anni in textu hebraeo integris dictionibus numeralibus, in graeco vero solis elementorum apicibus, notis­que arithmeticis exprimantur; 3) huc perti­nent, quae generatim de naevis versionis 70 traduntur. a) Petavius in Rationario Temp. T. 2. P. 2. /• 2. c. I. ait: ,,Hic — primum ille graecorum codicum cum latinis bebraeisque conflictus occurrit: quod priores mille fere ac quingentis annis ab Adamo ad Abrabami natalem amplius numerant, quam reliqui duo. Tum in sequentibus intervallis communis utros­que temporum obscuritas exercet, praesertim in eo, quod ab exitu Hebraeorum ex Aegyplo ad Dá­vidéin Salomonemve extenditur. Nam Judicum anni propemodum inexplicabilem quaestionem continent. Ad baec utriusque regni, Judae , Israelisque succes­siones , quae duobus libris Regum, totidemque Chronicorum traditae sunt, non parvam controver­siam afferunt, nec eodem ab omnibus modo nume­rantur.u At nec illi, qui Chronologiam textus he­braei sequuntur, circa aeram mundi inter sc consentiunt. Causa hujus dissensus est, quia non satis exploratum est, utrum anni, quibus aliquis vixisse, aut regnasse dicitur, completi sumantur, seu utrum in rotundo numero nihil additum, vel omissum sit. a) Haec difficultas etiam in computo mensium, hebdomadum et dierum occurrit. Nos juxta Chronologiam ex textu hebraeo desumptam Usserium J. c. secuti statuimus, ab orbe condito usque ad Nati vita-

Next

/
Thumbnails
Contents