Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
110 antecessit, vel secuta est, v. g. feria 2da proxima ante Festum Nativitatis Christi, vel Pentecostes hoc, vel illo anno ; in tali enim casu primum exquirendum est, in quotam diem mensis ipsum Festum immobile, aut mobile cadat, ad quod de Festo mobili resciendum prius Pascha 'determinari debet; dein juxta dicta examinandum , qua die hebdomadae illud Festum accidat, quo comperto etiam quota dies in mense sit feria proxime antecedens, vel sequens, illico innotescet, a) a) Haec methodus magno usui est in determinandis diebus in Diplomatibus et Chronicis medii aevi, in quibus frequenter adhibentur notae Chronicae a Festis immobilibus , vel mobilibus desumptae. §. 41. Cyclus Lunae. Cyclus Lunae est spatium 19 annorum Julianorum, post quos annus solaris et lunaris rursus eodem die inchoantur, adeoque etiam novilunia et plenilunia iterum ad eosdem anni dies redeunt. Hic Cyclus appellatur etiam graece enneadecaeteris, latiné decennoveiina- //s, quia est spatium 19 annorum, a) et Me- tonicus ab auctore suo Metone Aslronomo Atheniensi, b) Ceterum Cyclus Lunae vocatur non tantum illa series 19 annorum, sed ipse quoque numerus aureus , seu numerus exprimens unum annum ex ea serie. Ilie numerus dictus est aureus probabilius propter eximiam in noviluniis omnibusque lunae aetatibus indicandis utilitatem, c) a) Cyclus Lunae et Cyclus decennovennalis in nonnullis antiquis Chartis distinguuntur, in quibus Cyclus Lunae tribus annis tardius incipit, quam Cyclus decennovennalis. Exemplo potest esse Diploma,