Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
Paschale ex calculo astronomico determinarent, a) aliquando inter eos in Paschate celebrando differentia esse debuit. Sit in exemplo, quod apud Catholicos lunam litam Paschalem epactae ad diem Dominicam designaverint, ac propterea Pascha juxta legem Nicaenam in sequentem diem Dominicam transferri debuerit, si hoc casu plenilunium juxta calculum astro- nomicum ante mediam noctem, quae praecedit diem Dominicam , contingere observatum fuit, tunc Acatholici statim sequenti die Dominica, qua Catholici lunam 14tam numerabant , Pascha celebrarunt. Hic casus evenit a. 1724. et 1741. quibus Acatholici 8 diebus citius , ac Catholici, Pascha egerunt. Utroque isto anno propter hanc differentiam magna perturbatio in publicis negotiis facta est in Germania. Cum autem similis differentia a. 1778. et 1798. iterum evenire et insuper bis duobus aunis Pascha Acatholicorum cum Paschate Judaeorum , quod tamen Concilium Nicaenum diligenter vitari voluit, in eundem diem cadere debuisset, a. 1723. 30ma Januarii a Corpore Evangelicorum statutum fuit, ut memoratis duobus annis, 1778. et 1798. et aliis, quibus secus Pascha ipsorum cum Paschate Judaeorum concurreret, quo intentioni Concilii Nicaeni satisfiat, Pascha ipsorum 8 diebus differatur. Rursus a. 1775. 16ta Augusti a Corpore Evangelicorum conclusum fuit, ut a. 1778. Pascha cum Catholicis celebretur. Dein eodem a. 1775. 13ia Decembris Corpus Evangelicorum declaravit, se ex libera voluntate, et salvo jure suo tum in politicis, tum in Ecclesiasticis Calendarium Gregorianum , ejusque circa Pascha et alia Festa mobilia inde dependentia computum admittere velle, si istlioc