Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

14 ut alios populos non memorem, plura sunt, (quorum ratio ex eorum religione, uti ex do- i trina de fato, repetitur, ex constitutione ci­vili; exemplo potest esse vel sola Theocratia veterum Hebraeorum, ex qua plura, quae apud illos vigebant, promptum explicatum ha­bent; ex statu Litterarum ; sic ex placitis phi­losophicis cum religione commixtis controver­siae et haereses, ex ignorantia causarum natu­ralium superstitiones natae sunt. 6) Ex charactere populorum universe ; di versi enim populi diversos etiam habent cha­racteres instar diversorum hominum; sic saepe legimus de punica fide, de Graecia mendace in. Historia, de amore patriae et libertatis ve­terum Romanorum, de hospitalitate Ara­bum etc. a) a) Ex dictis patet, quantopere ad Historiam pragmati­cam conscribendam opus sit cognitione Philosophiae , Archaeologiae , Geographiae , et descriptionum itine­rariarum. §• 5. Utilitas. Historia Ecclesiastica cuivis generatim '«utilis est; nam 1) Admirabile Dei institutum, pro humano genere beando, evolvit; ostendit nempe, quo­modo revelationes V. Foederis per Jesum Chri­stum consummatae, quomodo vaticinia Prophe- tarv.im in eo , et novo ejus regno, uti de di­spersione Judaeorum, vocatione gentium , sa- crifiicio ubique offerendo etc. impleta sint, et quomodo demum Religio et Ecclesia Christiana ad praesentem statum devenerit. ii) Providentiam divinam in Ecclesia fun­dande propaganda et conservanda ob oculos 1

Next

/
Thumbnails
Contents