Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

117 Generalis, ad eandem Synodum vocati, profecti *unt de nostro oriente“ etc. et paulo post sub eodem anno ait: ,,Per idem tempus Romae celebrata est Synodus in Basilica Constantiniana, quae dicitur Lateranum, trecentorum Episcoporum, Pontificatus D. Alexandri 20mo, mense Martio , Indictionis 12ae, 5ta die mensis.“ Mensem Octobrem, ac diem 5tam Martii sequentis , qua Synodus inchoata est, Tyrius ad eundem annum refert, et sic die 5ta Martii juxta nos anni 1179. annum adhuc 1178 numerat, unde evidenter patet, quod annum vel a 25ta Martii, vel a Paschate exordiatur. Sicut apud Graecos, ita apud Latinos ali­quando etiam in uno eodemque Scriptore di­versa anni initia observamus. Hoc inde venit, quod plerique Annalium et Chronicorum au­ctores nonnisi compilatores fuerint. Quare annos in diversis Scriptoribus, ex quibus sua desumebant, deprehensos non raro sine discri­mine retinuerunt. Exemplum habemus in An­nalibus Metensibus. Notum est, quod Carolus M. a. 800. 25ta Decembris in Imperatorem coronatus, et a. 814. 28va Januarii supremum diem obierit, annum a Ima Januarii, ut hodie mos est, ordiendo. Nihilominus Annales Me- tenses coronationem Caroli M. anno 801, mor­tem autem anno 813. consignant. Ut haec cum nostra annorum computandorum ratione conci­liemus , ad duo diversa anni initia ab illis au­ctoribus , quos compilator Annalium Meten- siuin exscripsit, adhibita animum advertere debemus. Nimirum coronatio Caroli M. relata est ad a. 801. annum a Nativitate Domini, seu 25ta Decembris, mors autem ad a. 813. annum a sequente Ima Martii, aut ab Annunciatione Domini, seu 25ta Martii, aut a Paschate in­choando. Demum, indubie exemplo et auctoritate Ecclesiae Romanae, Christiani, ejus eommu-

Next

/
Thumbnails
Contents