Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

115 Hoc ipsum veteribus Anglis auni initium fuit. Beda L de temp, ratione c. 13. et de Ar­gumentis lunae. Gervasius Dorobornensis /. c. Dein a seculo 13io Angii annum ab Incarna­tione Domini, seu 25ta Martii, quae terminum Natalem a Romanis receptum sequebatur, or­diri coeperunt. Unde apudAngios annus tribus mensibus tardius, ac apud Romanos, inivit. At hac publica anni forma Historici Angii usi non sunt, qui inde a longo tempore annos a Ima Januarii computarunt. Primum a. 1751. initium anni etiam apud Anglos loco 25tae Martii in Ima Januarii defixum est. Adeoque annus 1752us fuit Imus in Anglia, qui cum Ima Januarii incepit. T. Smollett Continuation of the complete History of England voi. 1. ad annum 1751. Denique in Hungária, cum in Synodo Szabolchensi sub S. Ladislao a. 1092. celebrata Festivitates recensentur, a Nativitate Domini, seu 25ta Decembris fit exordium. S. Ladisl. Decret. I. 1. c. 38. in Corpore Juris Ifunga- rici. — Synodi Szabolchensis c. 38. apud Caro- lum Péterffy in Conciliis in Regno Hungáriáé Part. 1. Cum igitur circa illa tempora in aliis etiam regnis novum annum Festum Nativitatis Domini, seu 25ta Decembris aperiret, uti supra dictum , memoratus Festivitatum in Hun­gária ordo innuere videtur, quod exemplo alio­rum regnorum, cumprimis vicinae Germaniae, etiam Hungari illa aetate annum a Nativitate Domini, seu 25ta Decembris inchoaverint. Quod autem tardius in Hungária annus etiam a 25ta Martii computatus sit, doctissimus Ste­phanus Morvát ostendit. Tud. Gyűjt. 1821. 1. Köt. p. 08. et ff. Progressu tamen tempo­ris in Hungária initium anni a Ima Januarii *

Next

/
Thumbnails
Contents