Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
6 factum, vt priuati superioris aeui homines non facile alibi, quam coram sacerdotibus contraherent, testarentur, possessiones caperent, diuiderent, permutarent, abalienarentque. Jussi quoque relationes facere, inquirere, paria, priuilegia elargiri. Ciuilia authoritate Principum, Ducum, Magistratuum publicorum, praeprimis Palatinorum Curiae Judicum, subin et Comitum Prouincialium, ac Curialium, per manus Cancellariorum, et Notariorum, sunt edita. |V. exempla in Codice Hungarian Diplomatico. §. 4. Vetusta, quae aetatem nostram, et huic proximam, origine superant, censentur j sunt- que gradus diuersissimi. His opponuntur recen- tiora: Decreta, Intimata, literae collationales, pri- uilegiales, sententionales iudiciariae etc. Cf. Car. Molinaei comment, in consuet. Operum 00. Paris. 1631. f. tom. I. tit. p. §. 8. nro 74. V. Gönner. Entwurf eines Gesetzbuches für das gerichtliche Verfahren. Band II. p. 441. sqq. Blakstone, Commentaries on the Laws of England. Book II. London p. 195. etc. §. 5. Protographa manum primam referunt, ideo etiam originalia, authographa etc. dicta. Plura interdum v. c. in pacis foederibus, tractatibus, contractibus, sunt de verbo ad verbum exarata, chartae pariculae, aut pari- clae dictae: Andreae II. decretum A. 1222. regno concessum aurea bulla roboratum in septup- plo; ecclesiis anno 1223. datum in dupplo ema- nauit. Protographa in yna eadem materia, in membrana vel papyro, bis pluriesye descripta, atque in partes dissecta, cyrographa, a forma vero sectionis per medias alphabeti literas , verba, vel imagines, chartae partitae, intercisae, vel