Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
42 $. 40. Formulae consummationis quoque , puta: signaturae Notariates, data loci ac temporis, vtut iure Canonico et ciuili Romana praescriptae , eam nactae haud quaquam sunt vni- formitatem, vt defectu illarum authentia vapulet diplomatum, aliis proprietatibus saluis. Notarii saepe nomen suum non expresserunt in literis regiis quoque; nec locum, vel iam dati, iam emanationis, signarunt. Tempus ab Incarnatione Domini consignantes, illam iam a 25. Martii, iam a 25. Decembris, alias etiam a 1. Januarii numerarunt. Indictionem saepe indicarunt , sed iam Constantinopolitanum (vt in Stephaneo de a. 1001) iam vero Romanum calculum sunt sectati. Epactas et Concurrentes, aliasue anni notas, segnius obser- uarunt, nec sine erroribus. Annos regiminis r dum numerarunt, completos , vel incompletos sumserant; iam siglis romanis, iam literis vsua- libus expresserunt. In literis memorialibus datum quoque temporis plerumque desideratur. Dif- formitas proin notarum harum, saluis aliis, diplomatum authentiae officere nequit: praeterquam si anni per czifras arabicas, feriae ante vel post festa sanctorum per dies mensium, saeculum vs- que XVI. occurrerent expressi: „Die gänzliche Ermangelung, oder die völlige Weglassung der Zeitangabenist, wenn andere Beglaubigungs, namentlich die Vollziehungsarten hinzukommen, kein Verdachtsgrund. — Auch irrige Zeitangaben allein , und ohne Concurrenz anderer Verdachtsgründe können ebenfals nicht eine Urkunde verdächtig machen; falls der Unterschied nur ein oder zwey Jahre, oder die Auslassung von M. oder C. betrifft. — Wichtiger ist die Beurtheilung der Aecht- heit oder Unächtheit der Urkunden nachden Zif