Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

29 Sacerdotes presbiteri — in omnibus tam Synodalibus, quam regis et regnicola­rum conventibus ab ecclesia et Capi­tulo Strigoniensi, per nos in Metropo- politanum erecto, statim secundum lo­cum teneant et vicem habeant.“ Merae inusitataé formulae. Deest etiam consummatio per Monogramma, recognitio Vice-Cancellarii, datum temporis ac loci; ac certificatio per sigillum ; quae aetate Protoregis certe obtinebant. 2) Nos Ladis­laus, D. gr. Hung. Bohém. Serviae, Dalm. Croat. Thrac. Sclav. Mysniae, Daciae, Austriae, partium­que Bulg. etc. rex. Agnoscimus hunc nostrum Mar- tinum Visa de Matta, non tantum fidele membrum regni nostri et instrumentum, verum tanquam com­membrum; scimusque originem traxisse a parente suo Kund, qui ex septem primis capitaneis erat unus — correspondens leoni suo, quem aquisi- verat ab Atila pro insigni parens huius — Hunc ergo praeter consiliarii et supremi capitaneatus sa­larium et Vice Ducis regni Bosnensis, eum cum omni semine eius et omni retro saeculorum tem­pore, ditioni nostrae vel successorum nostrorum, non iam Magnifico Baronum et supremorum capi- taneorum, verum Illustrissimorum regnorum, no­strae ditioni coniunctorum, Supremorum Ducum, titulo fulgere volumus ac haereditamus; — dando semini eius pro haereditate arcem Jaicza, caput regni Bosnensis — confirmamus in oppido suo Matta — munimus et stabilimus insignio duorum diadematum, — quod est cum duobus fluviis, et leone ducatus sui coronato — cuius extremitates his verbis: „Gratia regum Hungáriáé beat fideles,“ quod sine ruptura Zonae pargamineae, vel pixi- dis plumbeae indissolubiliter iunctum, est in pi-

Next

/
Thumbnails
Contents