Krammer Ferenc: Fragmentum quartum historicum, ad praecedentia fragmenta de neoteica religionis et ecclesiae catholicitate subsidiarium (Posonii, 1824) - 11.164d

ű E SOLA SALVIFICA E C C L E S I A* S. i. Propagatio Religionis Christianae. T> Religionem, salotis omnium causa revelatam, promul­gari ubique et omnibus, sine discrimine, judaeis et genti­bus, (Fragm. 2. §. 4*) — atque ab omnibus, quibus pro- tnulgata esset, recipi integre, (Ibid. §. 5.) — et quidem, omni tempore, (ib. §.6-^ oportuisse, jam vidimus. — Di­vinam de promulganda jussionem Apostolos impigre ac fideliter exequutos esse, brevique per omnem prope cogni­tum terrarum orbem, esse inter judaeos et gentes pro­pagatam , non tantum ex Apostolorum Actis et Literis, verum indubitatis quoque primorum Christianorum, et pro fanorum authorum adtestationibus, exploratum est. * * Fundamentum igitur propagatae per universum orbem, non tantum dodtrinae, sed et Ecclesiae Christi, positum per Apoßo- io s etc. — Originis igitur Apoßolicae illa Ecclesiae Catholicitas est, quae, nunquam deinceps desitura, veram J. Christi Eccle­siam, velut proprius character, omni tempore, a quibusvis aliis, orituris poßeriits Christianis coetibus, dißinguet. — Nulla frgo unquam, etsi latissime fusa, ullius poßerioris coetus exten­tio , trahi in praejudicium hujus Catholicitatis, ob apoßolicae ori­ginis defeBCum, poterit; — id quod cumprimis notari propter eos velim, qui narrare sectas, natas serius, solent-, eammque extensionem comparare cum extensione ecclesiae originalis; —* quasi aliquanti sit quantacunque coetus extensio , nisi inde zb Apó** Holis veniat1

Next

/
Thumbnails
Contents