Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
go — Restat, ut videamus praesidium, quod praetenditur haberi in ipso protestantium systemate: Dicunt: Libertatem , seu liberum Scripturae S. usum, atque in hoc usu, proprii judicii jus, in protestantico fundari systemate , certum esse; hac vero Ubertate, hocque jure salvo, spectata varietate ingeniorum et capacitatis hominum , fieri haud posse, ut omnes in omnibus, contentis in scriptura, doctrinis, integre atque sine errore cognoscendis, conveniant, hocque ipso etiam consentiant in omnibus fide divina credendis — Curi igitur ad id, quod est impossibile, dari nequeat obligatio ; sequi ccnnaturaliler, omnes ad omnia integre ac pure credenda haud obligari; hocque esse dilatandae ad dissentientes quoque salvificae ecclesiae fundamentum, contentum in ipso pro testan iismi sy sie m a te. Haec, haud dici temere, fatebitur aequus quisque arbiter ; ego is sum, qui abortivum hunc spiritum nihil habere in systemate protestantico praesidii contendam. — Nego duntaxat, spiritum proteslantismi esse; utqué id negem, cogit explorata veritas; tum, charilas erga concives, gravi injuria tractos in societatem dissipationum , quae hunt spiritus illius vi; denique, cura divinae religionis, periclitantis eo magis, quo creditur communius , noxiam hanc creaturam, ipsum protestantismi spiritum esse. — At, nonne, in systemate fundatur? •— sane; sed negative magis, quam positivae; — in defectu potius et vitio systematis, quam in positiva aliqua ejus parte. •— Quid ergo, nihil positivi est libertas, ex qua effluit? — meritoria quaestio, pertinens ad difficultatis animam; dico: est omnino; <— sed assertio libertatis nullum religiosum systema vitiat; maximum immo religiosi systematis vitium est, libertatis defectus; — at, ne libertas, bona suapte, et decus hominis ac religionis, quoquomodo aberret, excidalque in vilium, ut loquitur Horatius, regenda est lege, seu, ma- rmducénda est principio prudente. securo, et efficace; quod in protestantico systemate, quia deproperato, stru- ctoque in aestu, deficit; — constitutam enim libertatis mánudiu tricem, scripturae claritatem, aptum ad efficaciter