Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

nem. *—Quia v. c. finis civilis societatis est civium felicitas, per rerum et persolarum securitatem obtinenda, ideo re­cte cura hujus felicitatis ad societatis pertinere spiritum creditur. — Igitur similiter, ea ex his principiis duntaxat eo pertinere censenda sunt, quae immediate protestan- tismi adtinent finem, manente caeterorum, quae medio­rum duntaxat ad finem hunc habent rationem, ad illa, ve- lut principalia, ea subordination, qua subordinari media et solent et debent ipsi fini, ita, ut adinvento mediorum cum fine conflictu, illa aboleri, quaerique alia, fini apta, neces- se sit. — Ex his , quaenam sint ad protestantismi perti­nentia spiritum? dijudicatu arduum haud est. — Reforma­tio, ut vidimus, et praetensa restauratio originalis Jesu Christi Religionis, quae partim suis truncata partibus, partim foedata per additamenta humana fuisse praetende­batur, ceu necessaria omnino conclamata luit. — Religicr- nis igitur Christianae puritas et integritas, restituenda post­liminio, hisque connexae inviolabili!as scripturarum vindi­catio, religiosae hujus revolutionis fuit seu verus, seu praetensus, finis. •— Ex principiis ergo, horsum pertinen­tibus, aestimare protestantismi spiritum, oportet. — Quo igitur spectant aha, v. c. Claritas et Libertas ? ad media, sine omni dubio. — Ubertas, a Patrum, Conciliorum, universaeque Ecclesiae authoritate expedita^ aptum vide­batur medium, ad abolendas quasvis superinductas ea au­thoritate abominationes doctrinarum, stahiliendasque do­ctrinas originales, si apto manuduceretur medio in discer­nendis; aptum vero ad manuducendam libertatem, suapte coecam, medium, videbatur claritas. — Quam ergo et a sana abhorret ratione, et protestantismo injuriosa est, vul­gata neotericorum persuasio, obstinate tuentium, prote­stantismi spiritum, fundari in asserta libertate? •— Confun­ditur nempe inscite, aut consulto, spiritus protestantismi cnm philo sophi'smi spiritu, fundato in vaga libertate, omni, ast positivae praesertim Religioni, exitiosa, — adversa Protestantismi fini, — hocque ipso, spiritui etiam. — At :

Next

/
Thumbnails
Contents