Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
Sa * Cum Traditio, intellecta rite, nil sil aliud, quam Christianae Religionis continua inde ab Apostolis praedicatio, in scripiis Patrum, et aliis ecclesiasticis documentis conservata; haud adpa- ret. congrua reprobationis illius ratio eo in systemate, aut, si mavis, ea in Ecclesia, quae (Aug. Conf. art. 7.) credit, puri e- vangeiii praedicationem in Ecclesia Christi manere oportere semper. — Kane fidem, cum hoc principio, aegre componas. Cum adversus haec Catholici urgerent, esse quasdam doctrinas , consentienter adhuc habitas pro divinis, quae disci, praeterquam ex Traditione, haud possent; absque ulteriore doctrinarum illarum examine assertum est, praemisso principio consentanee, omnes evangelicas doctrinas, praedicatas in principio, contineri in scripturis, nec proinde opus esse Traditione. •— Hinc decretum: Quartum principium. Scripturas sacras complecti omnia, praedicata in principio divinamque earum dotem, esse plenitudinem. * * Sunt inter ipsos docti proteslantes, qui scripturas ipsas nonnisi ex Traditione demonstrari posse tuentia , — tum mi«. qui omnia, quibus impugnari solet traditio, verti summo jure adversus sriptuvas posse, defendunt; quo, caeteros inter, pei tinet Grotius, —■ Oppido igitur periculose abolita Traditioni an toritas ; — sed et temere; quia invitis scripturis, et adverso u» niversi Christiani orbis consensu. Cum porro demonstraretur, et eas, quae aboleban tur, doctrinas, et Traditionis autoritatem, Patrum, Conciliorum, totiusque Ecclesiae, quin Christianorum ominum consensu, stabilitam haberi; eo ventum est, ut in nego tio religionis sola Scripturae S. authoritas valere decerneretur, judiciumque Patrum, Conciliorum, et Ecclesiae, tunc tantum valeret, si consentaneum esset scripturis; de eo autem: num esset consentaneum ? judicandi, salva unicuique fideli, relinqueretur libertas. — Inde natum principium aliud: