Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

9 praeterquam ecclesiae magisterio, cognosci haud posse, jure credunt, ante doctrinam cognitam, ecclesiam notam esse, hocque ipso, quaeri via alia, apta omnibus, indoctis quoque ac rudibus, via nempe externorum, Ecclesiam Dei demonstrantium clare characterum, oportere decernunt. * — Ast eadem haec via, efficax suapte, et apta communi­ter, permultum rursus eorum amittit vitio, qui in tra­ctandis his characteribus ita versantur, ut improvide ad illud ipsum, quod reprobarunt, doctrinarum examen, le­ctores suos rapiant. — Incommodo huic, haud sane le­vi , obviatum iri existimo, si ante omnia statuatur prin­cipium, quod characterum horum tractationem quasi re­gat, tractatoresque ipsos, ne exorbitent, vejut orientet. — * Via haec id peculiare habet, quod, 1) longe ab iis, quae iri doctrinarum examine occurrunt,, difficultatibus absit; certe, mul­to aptior capacitati indoctorum ac rudium sit, — quod, a) cum in jlla examinis via cognitio omnis doctrinae ad inveniendam ecclesiam requiratur; in casu nostro vel unius Characteris co­gnitio satis sit, ad detegendam; — cum enim ila proprii eccle­siae Jesu Christi characteres hi sint, ut nullus, qualis quidem sua indole est, congruere in ullam spuriam ecclesiam possit, se­quitur, per singulum eorum efficaciter de vera ecclesia decerni, inferrique posse, haec est; — et vicissim, e cujuslibet defectu, * siquidem omnibus veram J. Christi ecclesiam conspicuam esse oporteat, rite concludi: — haec non est. — Quam haec omni intelligent’! manifesta sunt, tam luculente elucescit facilitas, in­veniendae hac via verae Jesu Christi Ecclesiae; cum neminem morari quaecunque rsspectiva, in aliquo nefors charactere occur­rens, obscuritas possit, ibi, ubi unus -etiam, rite cognitus cha­racter, manifeste pro caeleris omnibus spondet; — et, ubi et­iam de unius defectu certitudo , caeteros quoque, etsi adesse a//— quatenus videantur, abesse, dubitare vetat. §. 5. Principium Orientationis. Quodnam vero principium ejusmodi esse potest? il­lud, quod in jugi ad ortum, seu, ad originalem Ecclesiae ( iaciem respectu, fundatum esse intelligitur— adeoque hoc circiter: 'qualis ecclesia Dei in principio, Apostolis su­perstitibus, fuit, talem esse semper oportet, * — Congruit principium hoc luculente, cum illo Zarhariae prote&tan—

Next

/
Thumbnails
Contents