Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

So boretur; hocque pacto, conservandae originalis, semper in praedicatione permanentis, religionis cura, divinitus demandata, transferatur ad conservandas, heri introductas, putatitias verita­tes, et ad originales ac unice veras, impugnandas. Haec, etsi videri extra propositum vagantia possint, consilio haud carent. — Exponendum ita fundamentale systematis proiestantici prin­cipium videbatur, ne fallat incautos; intelligalurque, fundamen­tale quidem conservandae universae Christi Religionis princi­pium, velut pro basi systematis, adoptatum esse; ast idem hoc principium, illic, ubi facta est a praedicatis antea doctrinis di­scessio, spiritum, cum repudiata religione intime conjunctum, amisisse, fecisseque locum vitioso cuidam spiritui, qui, eodem corruptionum ac ruinarum obtentu, residuas quoque originalis Evangelii partes, eodemque , quo primi reformatores usi sunt, jure, discerpat. — Proxima sollicitudini, de integritate Religionis Chri­stianae, fuit cura, de scripturarum sacrarum authoritate. •— Scripturas neglectas, •— a plerisque ignoratas, — uni- versim vero vilipensas, atque humanae Papae et Conci­liorum authoritati posthabitas fuisse, eadem laterum con­tentione , qua de oppresso universo evangelio, conclama­batur. Hinc illud reformatoris : scriptura, scriptura, scri­ptura ! — et illud: Unus apex verbi major est coelo et ter­ra! •— tum, disertae illae, excitatae alibi, (Frag. Isag.) adversus papistas expostulationes. — Quare statuendum, inferendumque novo systemati videbatur, sequens prin­cipium ; Secundum principium. Divinam Scripturarum Sacrarum authoritatem, cuivis hu­manae authoritati praehabendam , easdemque, ceu inviolabile Dei verbum, tractandas timorate ac reverenter. * * Hoc principium in omnibus Protestantium confessionibus comparet, ut prora et puppis. — Et, Christianum omnino in se, evangeliique spiritui conforme esse, nemo Christianus contro­verted sed num in hoc quoque renovatarum divinarum rerum situ? quaestio est, quam meum, quosvis systematis hujus hiatus detegendi, propositum, relinqui intactam, vetat. — J)ico igi tur; quam indubitatum est, principium isthoc ad fundamentalia protestantismi prinaipia pertinere , tam etiam ambigi vix posse,

Next

/
Thumbnails
Contents