Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

versus eos, qui retinendas inviolabiliter praetendunt, reclamari, satis liquet. — Atque haec ipsa fallibilis, adeoque obnoxia er­rori origo symbolorum, praecipuam novissimis in rem Symbo- licam arietationibus materiam ministrat, efficitque, ut omnes, pro sustinendis symbolis, conatus, per ipsam proteslaritici sy­stematis vitiositatem, quam protestantismi spiritus nomine ad- pellare visum est, irritentur. — ** Obstinatum infantiae praejudicium, hostili in rem Catho­licam symbolicorum partis adversae librorum, qui teruntur dili­genter, habitu, eorumque opera, quibus cura institutionis cre­dita est, miris modis fotum, obstat, quo minus in ea prote- stantici systematis, quae fit, evolutione, universae Christianae rei manifestante ruinam, ea fiat ad regressum inclinatio, quam rei poscit momentum. — Adversus Catholicam nostram rem, proque domo sua praeoccupatis, id circiter accidit , quod pri­mo reformatori; qui, obfirmatus in primo errore, atras quasvis admittere consequentias , quam primum corrigero errorem, ma­luit. (Frag. Tsag. §. 7.) — Ita hodie in eorum fit medio; —. quidquid, etsi gravissimarum doctrinarum poscat sacrificium, sciscitur, dummodo ex adamato fluere systemate constet, vel probatur sine remora, vel certe creditur tolerandum, et quidem salute salva• a) Principiorum, protestantici systematis, re­censio. Sepositis hoc loco quibusvis actae in principio tra­goediae occasionibus, (v. Fragm Isag.) id certum est, nihil minus tunc seu a reformationis authoribus, seu iis, qui ad hos adhaerescebant, cogitatum esse, quam ut di­reptioni , et hominum libidini exponatur Christiana Reli­gio; immo consentienter, vindicatio ejusdem adversus di­reptores , praetendebatur. (Isag. Frag. §. Ii. 12. l3.) —- Classica fuit, omni fere operum Lutheri pagina occurrens, conclamatio: Evangelium vastatum, — fidem exstinctam, oppressam tenebris , superstitione, et tyrannide fuisse ; *— erui igitur eandem ex subscamno, Evangeliumque originale ac purum, quod et quale in principio fuit, revocari postli­minio oportere, (v. Ibid.) —- Hic fuit, absque omni du­bio, susceptae reformationis scopus ac finis; nam osten­tatus duntaxat? haud disquiram; quia, ad praesens pro-

Next

/
Thumbnails
Contents