Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

Cum una sola salvifica ecclesia, haud cohaerere incul­pabiliter errantium, in segregatis ecclesiis viventium, salu- lem; hoc enim pacto ecclesia illa et esset sola salvifica , et non esset. Quod acuti hi doctores ignorant, id notum est logicae tironi­bus; nempe: exceptione non tolli, sed firmari regulam in oppo­situm; — item, aliud esse, fieri aliquid per accidens seu praeter regulam, et aliud, fieri per se, id est, regulariter. — Nunquam non advertere oportet, cum de positivae Religionis revelatione agitur, agi de positiva Dei voluntate, admittente exceptionem, quoties ignoratur inculpabiliter. Inde fit, ut universam positivam Religionem, adeoque positivam revelantis Dei voluntatem , in­culpabiliter ignorantes excuscentur in totum; — et partem ejus­dem simiiiter ignorantes, excusentur ea parte. — Ocmirit ar­gumenti hujus exemplum in Lutheri quoque systemate, qui SS. Bernardum, Bonaventuram, Franciscum, et alios quosdam in ec­clesia P a pistica ob abominationes idololatricas damnabili, salva­tos esse per accidens, quia excusatos inculpabili ignorantia, do­cuit; caeteris prope omnibus relegatis recta ad or cum, idque regulariter ! S. 24. Quid Catholica ecclesia, sensu neoterico? Quae adhuc de ecclesia J. Christi (§§. praeced.) dicta sunt, eam in terminis certitudinem pleraque habejit, ut magno ornnium, qui in numero sunt, consensu proben­tur. — Societatem religiosam institutam a Christo esse, — esse eandem ecclesiam Dei, — aedificatam prodigiose, — ordinatam sapienter, — unam, — sanctam, aposlolicam, — universalem seu catholicam, — perpetuo visibilem, — ve­ram — et unice salvificam, haud gravate concedunt uni­versi, id est, omnes de omnibus his ecclesiae dotibus modo eodem loquuntur; — sed num sensu quoque eodeml nihil minus ! — Originalis ac vetus christianae ecclesiae idea, cumprimis vero, unitatis et Catholicitatis sensus, di­splicet; — quid ita? quia, convulsis habendae unitatis, atque hoc ipso evangelicae Catholicitatis principiis, haberi omnium, in omnibus Christianis doctrinis (§. 9. 10. 20. et 21. consensionem et unitatem posse, jure ac merito de­sperant. — Quare, ad unam eandemque Christi eccle-

Next

/
Thumbnails
Contents