Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

53 to, «truetum esse, constat. Est igitur, solo etiam hoc intuitu, nauci. — Mirum praeterea criterium ! —■ quae superstitioni fa­vet? — Atqui nulla Christiana ecclesia est, quae id, cui favetf credat, superstitionem esse; verum divinae Religionis partem , aut ritum vel disciplinam, ad religionem fovendam efficacem.— Si quis igitur, quid reipsa sit P nosse velit, ingredi rursus de­sertam exam nis debebit viam, aut sententiam alienam aestimare ex formula praejudicatarum ecclesiae suae doctrinarum, indubi­tato veritatem quaerentis vitio; nisi, de jam inventa, legitimae ac securae authoritatis judicio, certus sit.— Quae favet min s? quam periculose! sequitur enim , praeeligendam ecclesiam es­se, in qua minimum est Religionis; nam, quo plus uspiam ve­rae Religionis, eo plus etiam, vitio et infirmitate hominum, ma­teriae abusus; hocque ipso, plus quoque superstitionis est,; — hinc, nihil in Atheismo ; — minimum in Theismo vel Natura- lismo; inter Christianos vero coetus, in Socinismo. — Apta igitur haec amussis est, ad homines a perfectiore avocandos Re­ligione; eo magis, quo est usitatius, ecclesiam ipsam supersti­tionum, existentium in medio, proclamare fautricem, cum, quod abolere continuo ac totaliter haud potest, tolerat duntaxat. — Taceo, faveri hac inventione Fanatismo et Donatisticae puritati. Quae minus favet intolerantiae ? —■ Mirus rursum Characteri mitto, quae ex praemissis dici in adversum possunt; tum, quod nullis magis , quam separatis a nostra , ecclesiis obsit, de quo­rum erga ipsos domesticos intolerantia, perhibent domestici testes, (v. Rhode, op. cit.) — Id duntaxat adverto, inepte haec, et perniciose decerni; 1) inepte; cum enim rationabilem, necessa­riamque conservandae Religioni intolerantiam dari, ( v. Becher » eo. cit.) nemo, praefer Atheos, et certum Theistarum,genus , neget, sequitur, inepte criterii instar intolerantiam miqorem pro­pinari prius, quam aequi tolerantiae et intolerantiae limites de­finiti sint; — anne jam sunt P nonne, istud ipsum arduum illud opus est, in quo ab heri vires suas praecones tolerantiae exer­cent, absque fructu? —• quam enim in definiendis limitibus di­scordant, ! magis certe, quam horologia; — indefinitis vero li­mitibus, definire velle, quae praeeligenda ecclesia sit, an non ineptire est? — alioquin, cum eadem prorsus de tolerantiae ei Ubertatis limitibus quaestio sit, quidquid in fragmentorum horum decursu de frustra quaesitis libertatis limitibus dicitur, aptum hic quoque esse intelligimus. — 2) Perniciose ; sequitur enim , coetum aut Theistarum, aut Naturalistarum , aut Socittia- norum, vel alium quemvis, in quo plus incuriae Religionis est, praeeligendum esse; ut taceam, universali illi, adversus quatn nitor, ecclesiae congeriei, praeelectionis praerogativam, hoc fi iterio salvo, controverti haud posse.

Next

/
Thumbnails
Contents